Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
120 sis Adar\ út patet cx utroque Libro Mach, et Jose- pho L. 12. Antlqu. C. 17. Judithae vero Bethuücae memoria celebratur 20 die Casleu. Cumque haec Juditba fuerit et prior aevo Judae Machabaei, et celebris apud Judaeos, apud quos utpote Liber illius celebres adminus inter hifioricos conputabatur; utique hymno , qui deinceps sub nomine alterius Juditka? edendus fuisset, quaedam adminus nota aut epithetum distinctivum fuisset apponendum ; ne posteritas illum celebriori mox Judithae adtribueret. Proin priusquam Rabbini distinctivam posterioris Judithae a priori notam e hymno nobis proferant; hunc priori, celebriori, imo olim soli notae Judithae assignare non desistemus. Sed non vacat luctari cum Rabbinorum fabulis. 27p. Verum cum Seldeno et Raynoldo contendunt nonnulli, ex ipso Judith Libro patere, caedem, Holopherni per Judith illatam vix posse differri ultra decursum mensis Septembris, memorialemque igitur illius festivitatem vane affigi diei 26 mensis Casleu seu Novembris. Verum cedamus, Rolophernem jam mense Septembri a Juditha gloriose caesum fuisse ; num continuo Majoribus populi venit in mentem, annua per totum populum festivitate celebrandam esse Bethuliae urbis procurante Juditha liberationem ? Annon consultatio, diei pro solenniis designatio, istorum apparatus, perque omnem hebraeum populum promulgatio, ac tandem exeeutio, facile bimestri eguit spatio? An non res familiaris et publica, belli furore contrita, tantisper instauranda prius fuerat; ut lautius laetiusque liceret obire solennia ? Prorsus autem credibile est, Judaeos Festum die 25 Casleu celebrari incasptum, exinde quoque eodem die celebrasse eoque lubentius , quod mense hyemali per festivum otium minus dispendium ferret res oeconomica. Potuerunt aliae quoque, e tanta vetustate haud conperibiles causas occurrere , secundum quas Judaei pro suo arbitrio poterant defigere diem praedictae solennitati.