Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

consone referunt ab Hieronymo scriptum fuisse: Apud Judaeos Liber Judith inter hagiographa legitur. De illis mox plura w. 281. — 27D. Nec poterat ambigere S. Hieronymus, Ju­dceos olim adminus, Librum Judith inter hagio­grapha y extra Canonem sita, veneratos fuisse. Ipse enim de irrefragabili veracitate Libri Judith adeo non nutabat, ut et scriberet Praejat. in eum: Hunc Li­brum Synodus Nicaena in numero Sacrarum Scri­pturarum legitur conputajfe. Veracissime igitur in eo scriptum censuit, quod ipse e Chaldaeo his red­didit verbis: Dies autem victoriae kujus feflivita- tis ab hebraeis in numero Sanctorum dierum ac­cipitur , et colitur a Judaeis ex illo tempore usque in praesentem diem. Judith 16. 3i. Porro si non du­bitavit Hieronymus , Judithae factum victoriamque fuisse Judaeis adeo sacram ; utique etiam genuinam illius historiam ab eisdem ut sacram haberi, inter- que non Canonica hagiographa legi minime ambi­gebat. Scripsit itaque Hieronymus prout antiquissimi Codices referunt: Apud Judaeos Liber Judith in­ter hagiographa legitur. Alioquin adtentis paulis­per dictis istoque S. Hieronymi testimonio: Chal­daeo tamen sermone conscriptus inter hijiorias conputatur, una fatetur, Judaeos, Chaldaei Libri Judith lectores de historica istius veritate fuisse per- suasissimos; neque alio igitur sensu de iisdem scri­bere potuisset: inter apocrypha legitur, quam vo­cabulum apocryphus sumendo praecise pro libro non Canonico, sacram tamen historiam veracissime con ­tinente. Nequiret igitur hic locum habere iniquior, quem nonnulli obtrudunt, sensus vocabuli apocry­phus ; etsi isto usum fuisse S. Hieronymum evinci posset; quod poterit nunquam. 276. Demum si S. Hieronymus de instituta in me­moriam victoriae Judith C. 16. 3i. festivitate non dubitaverat, quid juvat seris post eum saeculis illam ex eo negare , quod eam celebrare tandem Judaei desierint, ac idcirco etiam suis in Calendariis eam recensere destiterint. Multas e. g. Martyrum festivi­íi8

Next

/
Oldalképek
Tartalom