Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
toS nequaquam fabulam, Danielis Libro assutam: prout ajunt heterodoxi. Conplura adhuc de singulis Deute- rocan. Libris testimonia ex eo referre supervacaneum foret. 24°* Vane proin obtenditur e S. Epiphanii L. de Mensura et Ponderibus, quod de Hebraeorum Canonicis Libris, prout per 72 Interpretes versis (de his enim illic agit) n. 4* dicat: Ita duo et 20. Libri pro litterarum hebraicarum numero censentur; (nempe a Judaeis) quod enim ad duos illos adtinet, qui versibus diftincti sunt, Salomonis videlicet Sapientiam, quot Panaretus inscribitur , et Jesu Filii Sirach Librum, 3esu nepotis, qui Sapientiae Librum hebraice scripsit, quem nepos ejus Jesus gr aece reddidit; tametsi utiles ac fructuosi illi sint, in Scripturarum numerum nequaquam referri solent: nec in Teflamenti Arca collocati sunt. Utique apud Judaeos, dicit, Libros istos non esse in Arca Tefiamenti collocatos; itaque apud eosdem , inquit, in Scripturarum, Canonicarum scilicet , numerum nequaquam referri solere. Hac tamen phrasi satis indicat, apud Judaeos quoque exstitisse illos Libros, Sap. et Ecclesiaßici, etsi non in Arca Teßamenti, inque Canone, attamen in singulari existimatione. Imo vocabulum : solent, supponit potius quam vetet, Libros illos ab aliquibus adminus Judaeis, praecipue hellenistis, in Scripturarum numerum relatos fuijfe; etsi passim non solerent referri. 241. Ipse vero S. Epiphanius, dogmaticae utilitatis y ipsiusque 5. Spiritus Vaticinia professus est Libros Sapientiae et Ecclesiaßici ; n. 236 — 7. etsi in suae Ecclesiae Canonem eos vix retulisse, colligi possit e relato paulo superius n. 4. et e Confutat. Ö. haer. 76. At eo amplius firmatur, quod hac in disceptatione est praecipuum : S, Patres nimirum professos fuisse Divinam Librorum deuterocanonico- rum auctoritatem , olim tamen Graecos Ecclesiarum suarum Canoni non inseruisse; ne fors ampliorem praeberent occasionem aversioni Judaeorum haeretico-