Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

I Ol 235. Epistolam S. Pauli ad hebraeos velut in- dubi m ejusdem, s^epe adducit; et de Apocalypsi L, de Virginit. C. i4* ait: Docet Evangelifia, qui dicit: Et duxit me Spiritus in montem altum ei\ magnum: et ofiendit mihi Civitatem sanctam Jerusalem descendentem de Ccelo. Apocal. 21. 2. Ubi Joanni Evangelifiae tribuit Apocalypsim: cre- broque ut Divinam allegat eandem , e. g. in Expos. Ps. ii8. scribens : Angelo Laodiceae dicit Teftis Fidelis et Verus: Scio opera tua ; quia neque frigidus es neque calidus etc. Apoc. 3. 15 — 6. Agnoscit quippe ista esse verba Christi D. Teilis Fi­delis et Veri. §. VIII. S. Epiphanias E. 206. S. Epiphanius Salaminse in Cypro E. do­gma: Deum pofié quae velit, efficere , probat his Efiheris C, i3. 9. verbis: Nullus efi enim , qui ejus voluntati resijiat. L. 3- adv. haer. n. 7. Pariter ad firmandum dogma: quod Deus corruptione caren­tem hominem creaverit et ad aeternitatis suce pro­duxerit imaginem, adfert ista Sapientiae C. i.i3. verba: Deus enim mortem non fecit: nec delecta­tur in perditione viventium. Invidia vero diaboli mors intravit in Mundum: ut per Salorponem Sapientia teftatur. Ibid. L. i.ait: Spiritus S. tam ob priores illos (haereticos) quam pofieriores, hoc modo vaticinatus efi: Beata fler ilis incoinquina­ta quee nescivit torum in delicto, etc. Sap. 3. i3 — 4. Quibus Spiritus S. Vaticinio adtribuit Li­brum Sapientiae. Tum X. 2. n. 36. in eo agnoscit Dominum docentem, inquiens : Quod autem im­mortalis anima sit, manifefie Dominus cum per se, tum per Salomonem edocuit: per sese quidem in divitis et Lázári pauperis hifioria; — per Sa­lomonem in eo Libro, qui Sapientia inscribitur i ubi Jufiorum, inquit, animae in manu Dei sunt, etc, Sap, 3« i — 4- Quibus dogma immortalitatis animarum nostrarum stabilit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom