Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
Nam et vovenda talia non sunt a coniugatis, nisii ex consensu, et voluntate communi: et si praepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas, quam persolvenda promissio. Neque enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid voverit, sed potius usurpare vetat alienum. Can. 6. Caus. 33. Quaest. 5. Vota abstinentiae, quae mulier permittente viro promiserit, illo prohibente servare non cogitur. Can. 11. Caus. 33. Quaest. 5. Rubrica. Est ordo naturalis in hominibus, ut serviant foe- minae viris, quia nulla iustitia est, ut maior serviat minori. Can. 12. Caus. 33. Quaest 5; Satis hinc apparet, quemadmodum subditas foe- minas viris, et pene famulas lex esse voluerit uxores. Can. 14. Caus. 33. Quaest. 5. Cum caput mulieris vir sit, caput autem viri Christus, quaecunque uxor non subiicitur viro suo, hoc est, capiti suo, eiusdem criminis roa est, cuius et vir, si non subiiciatur Christo capiti suo. Can. i5. Caus. 33. Quaest. 5. Arbitrium viri mulierem sequi oportet in omnibus. Can. 16. Caus. 33. Quaest. 5. Rubrica• Mulierem constat subiectam dominio viri esse, et nullam auctoritatem habere: nec docere enim potest, nec testis esse, neque fidem dare, nec iudicare, quanto magis non potest imperare. Can. 17. Caus. 33. Quaest. 5. Si virgo neciens viro nupserit alieno, hoc si semper nesciat, nunquam ex hoc erit audultera. Si autem sciat, iam hoc esse incipiet. Can. 5. Caus. 34. Quaest. 1. et 2. In lectum mariti absente uxore soror ivit uxoris, quam ille uxorem putans suam esse, dormivit cum ea. — Si per securitatem veram probave( »8 )