Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
periculo) donec Apostolico conspectui praesentetur, et eius mandatum suscipiat. Can.|29. Caus. 17. Qiiaest. 4. Constituit Sanctum Concilium, ut Judaei, aut hi, qui ex Judaeis sunt, officia publica nullatenus appetant, quia sub hac occasione Christianis iniuriain faciunt. Can. 31. Caus. 17. Qu. 4. Si quis servum alienum causa religionis doceat contemnere dominum suum, et recedere a servitio eius, durissime in omnibus arguatur. Can. 38. Caus. 17. Quaest. /*. Quicunque vult exhaeredato filio haeredem facere Ecclesiam, quaerat alterum, qui suscipiat, non Augustinum, imo Deo propitio, neminem inveniet. Can. 43. Caus. 17. Qu. 4. Monachus quidquid acquisierat, vel habere visus fuerat, monasterio relinquat, et Abbatis sui arbitrio Can. 1. Caus. 18. Qu. 1. Nullus Monachus sine testimonio, et concessione Abbatis sui in Ecclesia aliquem locum teneat, vel ad aliquem honorem promoveatur. Can. 5. Caus. 18. Quaest. 2. Monasteria, vel Monachorum disciplina ad eum pertineant Episcopum, in cuius territorio sunt constituta. Can. 17. Caus. 18. Qu. 2. Ne in servorum Dei recessibus, et in eorum receptaculis ulla popularis conventus praebeatur occasio, vel mulierum fiat illic introitus (monasteriis) quia non expedit anima- bus eorum. Can. 6. Caus. 18. Qu. 2. Abbas pro humiliatione, et cum permissione Episcopi, locum suum potest relinquere. Can. 8. Caus. 18. Qu. 2. C 56 )