Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

( ) quam habuerunt, nonnisi cum voluntate eius Episcopi, a quo retinemur, proprios accipiam rectores (Episcopos) Can. 51. Cans. 16. Quaest. 1 (concil. African). Quia iuxta SS. Patrum traditionem novimus res Ecclesiae vota esse fidelium , pretia pec­catorum , et patrimonia pauperum. Can. 59. Caus. 16. Quaest. 1. Constitutum est praesenti Concilio Episcopos Dioeceses suas ita regere , ut nihil ex earum iurc praesumant aufere. Can. 60. Caus. 16. Quaest. 1. Possesiones, quas unusquisque Ecclesiae pro­prio dedit, aut reliquit arbitrio, alienari quibuslibet titulis, atque distractionibus, vel sub quocunque argumento non patimur. Can. 61. Caus. 16. Qu. 1. Cum (Episcopus) optimus sit perspector, ita propiciat. ut universae sibi oves commissae a se maxime alantur, atque in necessitatibus adjuventur. Can. 62. Caus. 16. Qu 1. Quoniam quidquid habent Clerici pauperum est, et domus illorum omnibus debent esse communes , susceptioni peregrinorum, et ho­spitum invigilare debent, Clericos autem il­los convenit Ecclesiae stipendiis sustentari, quibus parentum, et propingvorum nulla suf­fragantur. Qui autem bonis parentum, ei opi­bus sustentari possunt, si quod pauperum est, accipiunt, indicium sibi manducant, et bibunt. Can. 68. Caus. 16. Qu. 1. Si quis Episcoporum in alienae Ch itatis ter­ritorio Ecclesiam aedificare disponit, non praesumat dedicationem factre, quae illius

Next

/
Oldalképek
Tartalom