Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

Hoc tamen unusquisque Episcopus meminerit, ut non prius dedicet Ecclesiam, nisi antea dotem basilicae per donationem chartulae confirmatam accipiat. Nam non levis culpa est, si sine lumi- nariis tanquam domus privata consecretur Ec­clesia. Can. 1. C. 1. Q, 2. Nullius crimen maculat nescientem. Can. 1. Caus, 1. Quaest. 4, Quis locus innocentiae relinquitur, si alienum crimen maculat nescientem? Can. 2, Caus. 1. Quaest, 4. Crimen, vel poena paterna nullam filio maculam infligere potest. Can. 6. Caus. 1. Quaest. 4. Quem parentum incuria per pecuniam cuidam principum eius datam, dignitatem Sacerdotii obtinuisse significasti, quod si fortasse Eccle­siae utilitas exegerit, ut curam regiminis assu­mat, liceat ei ex concessione sui Episcopi Sa­cerdotali officio fungi. Can. 3. Caus. I. Quaest. 5. Tanta nequitia ad aures meas pervenit de tua senectute, sed quia simplicitatem tuam cum se* nectute novimus, interim tabemus. Can. 11. Caus. I. Quaest. 7. Quoties a populis, aut turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindi­cari , inultum solet transire. Can. lí. Caus. 1. Quaest. 7. Nos in quemquam sententiam ferre non possu­mus, nisi aut convictum, aut sponte confessum. Can. I. Caus 2, Quaest. 1. Judex criminosum discutiens, non ante senten­tiam proferat capitalem, quam aut reum se Ipse confiteatur, aut per innocentes testes can- vincatur, Can. 2, Caus, % Quaest. 1. ( 24 )

Next

/
Oldalképek
Tartalom