Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

( 19 ) Valet interdum conversis pro animae salute mu­tatio loci, plerumque enim dum mutatur locus, mutatur etiam mentis affectus. Can. 9. Dist. 83. Clericus solus ad foeminae tabernaculum non ac­cedat, nec solus Presbyter cum sola foemina fabulas misceat. Can. 20. Dist. 81. Episcopus pauperibus, vel infirmis, qui debilita­te faciente, non possunt suis manibus laborare, victum, et vestitum (quantum sibi possibile fuerit") largiatur. Can. J. Dist. 82. Si quis Kpiscopus fornicationi Presbyterorum con­senserit, — ab officio suspendatur. Can. 1. Dist. 83. Negligere, cum possis deturbare perversos, nihil aliud est, quam fovere Can. 3. Dist 83. Consentire videtur erranti, qui ad resecanda, quae corrigi debent, non occurrit. Cari. 5. Dist. 83. Facientis culpam procul dubio habet, qui quod potest, corrigere, negligit emendare. Can. 3. Dist. 86. Non sibi credat solam lectionem, et orationem sufficere, sed largam manum habeat, neces­sitatem patientibus concurrat, alienam inopiam suam credat, quia si haec non habet, vacuum Episcopi nomen tenet. Can. 6. Dist. 86. Donare res suas histrionibus vitium immane est, non virtus. Can. 7. Dist. 86. Qui donant meretricibus, non attendunt natu­ram operis Dei, sed nequitiam operis humani« Can. 8. Dist. 86. Et penitus non invenimus in Scripturis Sanctis, Sanctum aliquem venatorem, piscatores inve­nimus Sanctos. Can. 11. Dist. 86. 2 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom