Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

Unde cunctis rectoribus utraque sunt tenenda, ut nec in disciplinae vigore benignitatem mansve- tudinis, nec rursum in mansvetudine districti­onem deserant disciplinae. Can. 14. Dist. 45. Clericus, qui adulationibus, et proditionibus va­care deprehenditur, ab officio degradetur. Can. 3. Dist. 46. Accusatores fratrum Episcopus excommunicet, qui non probanda fratribus obiiciunt. Can. 4. Dist. 46 Clericus maledicens (maxime in Sacerdotibus) cogatur ad postulandam veniam , si noluerit, degradetur. Can. 5. Dist. 46. Clericum scurrilem , et verbis turpibus ioculato- rem ab officio retrahendum censemus. Can. 6. Dist. 46. Non licet foenerari ministris altaris vel usuras ac­cipere. Can. 9. Dist. 16. Episcopus , aut Presbyter, aut Diaconus usuras a debitoribus exigens, aut desinat, aut certe deponatur. Can. 1. Dist. 47. Simpliciter autem fateor, non sum expertus peio­res, quam qui in monasteriis ceciderunt. Can. 9. Dist. 47. Quod nos attinet conscientiae nostrae convenit fra­ter, dare operam, ne quis culpa nostra de Ecclesia pereat. Can. 10. Dist. 47. Si Episcopus , Presbyter aut capitale crimen com­miserit, aut chartam falsaverit, aut falsum testimonium dixerit, ab officii honore deposi­tus , in monasterium detrudatur. Can. 7. Dist. 50, Contumaces Clerici, prout dignitatis ordo per­miserit, ab Episcopo corrigantur, et si qui Ecclesiam frequentare, vel officium suum im­( 44 )

Next

/
Oldalképek
Tartalom