Hittudományi Folyóirat 21. (1910)

A római biblia bizottság újabb döntései

VEGYESEK. 617 Resp. Affirmative. III. Utrum praedicti psalmorum tituli, iudaicae tradi- tionis testes, quando nulla ratio gravis est contra eorum genuinitatem, prudenter possint in dubium revocari ? Resp. Negative. IV. Utrum, si considerentur Sacrae Scripturae haud infre- quentia testimonia circa naturalem Davidis peritiam, Spi- ritus Sancti charismate illustratam in componendis carmi- nibus religiosis, institutiones ab ipso conditae de cantu psal- morum ipsi factae tum in Veteri Testamento, tum in Novo, tum in ipsis inscriptionibus, quae psalmis ab antiquo prae- fixae sunt ; insuper consensus Iudaeorum, Patrum et Docto- rum Ecclesiae, prudenter denegari possit praecipuum Psalterii carminum Davidem esse auctorem, vel contra affirmari pauca dumtaxat eidem regio Psalti carmina esse tribuenda ? Resp. Negative ad utramque partem. V. Utrum in specie denegari possit davidica origo eorum psalmorum, qui in Veteri vel Novo Testamento diserte sub Davidis nomine citantur, inter quos prae ceteris recensendi veniunt psalmus II. Quare fremuerunt gentes ; ps. XV. Con- serva me, Domine ; ps. XVII. Diligam te, Domine, fortitudo mea ; ps. XXXI. Beati quorum remissae sunt iniquitates ; ps. LXVIII. Salvum me fac, Deus ; ps. CIX. Dixit Dominus Domino meo ? Resp. Negative. VI. Utrum sententia eorum admitti possit, qui tenent, inter psalterii psalmos nonnullos esse sive Davidis sive aliorum auctorum, qui propter rationes liturgicas et musicales, osci- tantiam amanuensium aliasve incompertas causas in plures fuerunt divisi vel in unum coniuncti; itemque alios esse psalmos, uti Miserere mei, Deus, qui ut melius aptarentur circumstantiis historicis vel solemnitatibus populi iudaici, leviter ■ fuerint retractati vel modificati, subtractione aut additione unius alteriusve versiculi, salva tamen totius textus sacri inspiratione ? Hittudományi Folyóirat. 1.40. 40

Next

/
Oldalképek
Tartalom