Hittudományi Folyóirat 20. (1909)

Dr. Huszár Elemér: Az egyházmegye látogatása

AZ EGYHÁZMEGYE LÁTOGATÁSA. 679 Különösen az ú. n. kegyképeknél kell arra gondot fór- dítani, hogy azok tisztelete az Oltáriszentség tiszteletét eis sit aliquid petendum vel quod fiducia in imaginibus sit figenda veluti olim fiebat a gentibus quae in idolis spem suam collocabant, sed quoniam honos qui eis exhibetur, refertur ad prototypa quae illae repraesentant, ita ut per imagines quas osculamur et coram quibus caput aperimus et procumbimus, Christum adoremus et sanctos, quorum illae similitudinem gerunt, veneremur. Id quod conciliorum praesertim vero secundae Nieenae synodi decretis contra imaginem oppugnatores est sancitum. Illud vero diligenter doceant episcopi, per historias mysteriorum nostrae redemtionis picturis vel aliis similitudinibus expressas, erudiri et confirmari populum in articulis fidei commemorandis et assidue recolendis, tum vero eo omnibus sacris imaginibus magnum fructum percipi non solum quia admonetur populus beneficiorum et munerum quae a Christo sibi collata sunt, sed etiam quia Dei per sanctos miracula et salutaria exempla oculis fidelium subjiciuntur, ut pro iis Deo gratias agat ad sanctorumque imitationem vitam moresque suos componant excitenturque ad adorandum ac diligendum Deum et ad pietatem colendam. Si quis autem his decretis contraria docuerit aut tenuerit, anathema sit. In has autem sanctas et salutares observationes si quis abusus irrepserint, eos prorsus aboleri sancta synodus vehe- menter capit ita ut nullae falsi dogmatis imagines et rudibus peri- culosi erroris occasionem praebentes statuantur. Quod si aliquando historias et narrationes sacrae scripturae quum id indoctae plebi expediat, exprimi et figurari contigerit, doceatur populus non pro- pterea divinitatem figurari quasi corporis oculis conspici vel colori- bus aut figuris exprimi possit. Omnis porro superstitio in imaginum sacro usu tollatur, omnis turpis quaestus eliminetur, omnis denique lascivia vitetur, ita ut procaci venustate imagines non pingantur nec ornentur. Postremo tanta circa haec diligentia et cura ab episeo- pis adhibeatur ut nihil inordinatum aut praepostere et tumultuarie accomodatum, nihil profanum nihilque inhonestum appareat quum domum Dei decent sanctitudo. Haec ut fidelius observentur, statuit sancta synodus nemini licere ullo in loeo vel ecclesia etiam quomodo libet exemta nullum insolitum ponere vel ponendam curare imagi- nem nisi ab episcopo approbata fuerit, nulla etiam admttenda esse nova miracula, nisi eodem recognoscente et approbante episcopo, qui simul atque de iis aliquid compertam habuerit, adhibitis in consilium theologis et aliis piis viris ea faciat quae veritati et pietati consentanea judicaverit. Quod si aliquis dubius aut difficilis abusus sit exstirpandus vel omnino aliquo de iis rebus gravior quaestio incidat, episcopus antequam controvorsiam dirimat, metropolitani

Next

/
Oldalképek
Tartalom