Hittudományi Folyóirat 19. (1908)

Dr. Adalbertus Breznay: Castigatio modernismi seu modernismus statera sanctuarii expensus

454 DK ADALBEKTUS BREZNAY. 17. Prona heic animum pulsare incipit quaestio : ex duabus praestitutis haeresum classibus ad quamnam moder- nismum referri oporteat ? Modernismum ad secundam intensivae malitiae moralis magnitudine insignem haeresum classem referendum esse, non una altera ve leviuscula suspicione, sed rationum gravis- simarum nube persuademur. Sive enim erroris, vel potius colluviei errorum huius spectemus radices, per quas enutritur, sive ramos, in quos extenditur, sive tandem animum ad fructuum rationem singulariter venenosam advertimus, qua mentes hominum vi et efficacia huius erroris corrumpuntur,1 fateri cogimur, quia luce meridiana clarius patet, modernis- mum cunctarum aetatum errores, fidei divinae oppositos, in genere mali moralis seu peccati — nisi superet — certe omnino adaequare. At quoniam adhuc in thesi et eius terminis explicandis versamur : insistendum nobis esse constanter proposito, atque demonstrationi, quae subsequetur, malitiae modernismi, — ne temere, sed sicut oportet ratione procedat argumentatio, — definitionem haereseos atque apostasiae esse praemittendam, facile quisque concedet. Budapestini. Dr. Ad ALBERTUS BrEZNAY. 1 Quod propagatio erroris intensionem malitiae non adaequet, Sedis Apostolicae curae atque vigilantiae in acceptis habendum esse censemus. Quo pertineat modernismus ? Error pessimus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom