Hittudományi Folyóirat 19. (1908)

Dr. Adalbertus Breznay: Castigatio modernismi seu modernismus statera sanctuarii expensus

Itaque pro rei cum difficultate tum etiam gravitate sane cuique patet, diutius huic rei inhaerendum et haereseos intimam naturam et indolem penitius investigandam nobis esse. Nos interim moram rei investigandae impensam unum- quemque lectorum aequi bonique consulturum, laboris deinde atque operae pretium in rei accurata determinatione pariter cunctos libenter salutaturos speramus : eo vel maxime, quia in ista caussa, — in declaratione nimirum definitionis haereseos per saeculorum decursum a multis et magnae eruditionis viris instituta et perfecta, — manifestissima habemus specimen illius progressus atque profectus in doctrina catholica, de quo S. Vincentius Lerinensis ut sapienter ita simul eleganter loquens exhortatur Sacerdotes Novi Te- stamenti, ut sint Ecclesiae Dei quod Beseleel fuit pro taber- naculo V. Testamenti : nempe ut preciosas divini dogmatis gemmas solerter exsculpant, fideliter coaptent, sapienter adornent, splendorem deinde omnibus rebus adiiciant cum omni gratia atque venustate, eum in finem, ut illustrius tandem intelligatur, quod ante obscurius credebatur, ut sic posteritas intellectum gratuletur, quod ante vetustas non intellectum venerabatur.1 Sicubi, hic certe, in notionis haereseos accurata deter- mi patio ne patet luculenter : quid Scholae doctores traditioni ss. Patrum per subtiles suas disputationes et distinctiones addiderint. Omnium nimirum, qui sapiunt, opinione et sen- tentia addiderunt claritatem et ordinem atque compagis totius doctrinae christianae perfectionem minime contem- nendam. Quare non immerito Scholae doctoribus applicari possunt ea, quae de praecursoris Christi munere praeclara a S. Luca 1 2 praedicantur. Scholae enim doctores re vera, ut Theologia christiana in scientiam tota sua compage per- fectam seu in Systema ut aiunt excresceret, sane plurima indefesso studio et labore contulerunt : apta scilicet methodo adhibita rectas fecerunt vias eius, valles atque hiatus defec­1 Commonitorium S. Vine. Lerin. ed. Engelb. Klüpfel. Viennae, 1809. c. 27. p. 200. 2 3, 4, 5. CASTIGATIO MODERNISMI SEU MODERN. STATERA SANCT. EXPENSUS. 451 Penitior investigatio. Progressus in Theologia. Scholae ’ Doctorum merita. 29*

Next

/
Oldalképek
Tartalom