Hittudományi Folyóirat 19. (1908)

Dr. Adalbertus Breznay: Castigatio modernismi seu modernismus statera sanctuarii expensus

CASTIGATIO MODERNISMI SEU MODERN. STATERA SANCT. EXPENSUS. 447 excludat«. Concedit vero ipse Suarez, lumen scholae novae, hoc a se magis descriptive quam definitive esse dictum. Nil mirum igitur, Cardinalem de Lugo hanc doctrinam »difficilem« existimasse.1 »Ille enim, inquit, qui in infantia baptizatus est, et postea, nihil prorsus de fide audivit, — neque de prima veritate aut divina revelatione, — non potest perdere habitum fidei infusae in eo statu, quia habitus non perditur, nisi solo infidelitatis peccato, quod peccatum ab huiusmodi homine non committitur, quamdiu fides ei non proponitur.« Profecto, definitio doctissimi Suarez hoc argu- mento subvertitur. Ideo ergo Card, de Lugo, in rebus mora- libus difficilioribus sententia S. Alphonsi post Divum Thomam iudicii acumine nemini secundus,2 aliam definitionem infide- litatis proposuit et quidem ex oppositione ad fidem actualem petitam, dicens : »illud solum ,proprie esse peccatum infideli- tatis, quod ex obiecto suo ita opponitur cum fide actuali, ut quamdiu non retractatur, non possit homo habere voluntatem credendi vero et proprio actu fidei«.3 Ad rectitudinis rationes quod adtinet, quas Card, de Lugo pro sua definitione adducit, illae viro acutissimi ingenii omnino dignae sunt et vel ideo hic recolendae, quia Card. de Lugo argumentando contra definitionem Francisci Suarez utitur etiam auctoritate Francisci Suarez, quem summe veneratur. »Quae definitio, ait Card, de Lugo, non competit imprimis errori inculpabili, cum illud non sit peccatum, nec etiam errori culpabili, proveniente ex ignorantia culpabili : cum hoc enim stare potest adhuc voluntas credendi alios articulos sufficienter propositos, quorum non sit ignorantia. Et ratio י L. c. p. 657. n. 2. 2 Sic enim S. Alphonsus 1. 3. n. 552., adducto huius viri testimonio, ait : »Ita optime arguit doctissimus Lugo, qui post D. Thomam non temere inter alios Theologos facile princeps dici potest, cum in dubiis discutiendis hic auctor saepe, nullo praeeunte, falcem ita ad radicem ponat, ut rationes, quas ipse in medium adducit, difficulter solvi queant.« J. P. Qury S. J. Comp. Theol. mor. Ratisb. 1862. p. 737. 3 L. c. p. 658. n. 5. init. lard. de Lugo. Definitio. I’ard. de Lugo. Probatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom