Hittudományi Folyóirat 19. (1908)

Dr. Adalbertus Breznay: Castigatio modernismi seu modernismus statera sanctuarii expensus

440 DR. ADALBERTUS BREZNAY. In qua re dissimiles ? Pelagianismus sepultus. Modernismus nsidias Eccliae obstruit. Lucta situdines utriusque similitudo non modica cum dissimi- litudine insigni coniuncta. Datur enim ex una parte in utri- usque caussa Sedis Apostolicae condemnans sententia : utraque caussa igitur de iure finita censenda est.1 Verum ex altera parte, in tertio puncto comparationis, quod ad finem nempe seu cessationem erroris adtinet, iam magnum inter duas has haereses discrimen emersit. Pelagianismus etenim telis S. Augustini confossus et decretis Cone. Arausicani II. sepultus est seu mortua et innocua iacet. At modernismus vivit, et propter iudicium Sedis Apostolicae, quo prostratus est, saevus et mordax, calcaneo sponsae immaculatae Christi, Sanctae scilicet Matris Ecclesiae in terris luctantis insidias struere non tantum non desistit, verum in non paucis mentibus contumacibus pertinacia et vehementia in dies inflari et augeri videtur.1 2 Incuria vitanda. 6. Huius, quam innuimus, luctae incuriosum et desidem spectatorem esse, extremo sane dedecori esset quum omni homini christiano, tum vel maxime, ut patet, sacerdotibus. Agitur enim in modernismo de summa re : de fide et religi- one christiana funditus evertenda ; etenim sectarii hi, ut 1 De modo seu gradu iudicii, quo Sedes Apostolica caussae modernismi de iure finem imposuerit, infallibiline atque irreformabili iudicio definitivo, vel tantum providentiae doctrinalis sententia quasi interlocutoria, cui tamen utpote summae auctoritatis sententiae sine peccato gravi nemini liceat contradicere, peculiarem eamque sua dxgißeiit insignem dissertationem edidit clariss. vir, in scient. Universitate Budapestinensi Theol. Fund. Prof., dr. Alfredus Zubriczky, in scripto periodico »Religio«, 1908. nr. 22—25. 2 Modernistáé itali v. g., tantum abest, ut edicto Apostolicae sedis obtemperent, ut etiam »Programma« famosum contra senten- tiam eiusdem ausu temerario ediderint. Et in Gallia, num contra- hunt iam vela modernistáé ? Minime gentium. Imo vero pari passu cum crescente contumacia exaltant vocem suam ; et quidam eorum, inter primipilos non minimus, a dominantis aurae popularis impiae rectoribus non sine spe fundata, dum haec scribuntur, expectat cathed- ram in insigni Collegio regni »de France« dicto, in odium ut aiunt papae dono ei destinatam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom