Hittudományi Folyóirat 19. (1908)

Pápai rendelet a szentirati bizottságról

VEGYESEK. 129 PIVS PP. X. Motu proprio. Praestantia Scripturae Sacrae enarrata, eiusque com- mendato studio, Litteris Encyclicis Providentissimus Deus, datis XIV Calendas Decembres a. MDCCCLXXXXIII, Leo XIII, Noster immortalis memoriae Decessor, leges des- cripsit quibus Sacrorum Bibliorum studia ratione proba regerentur; Librisque divinis contra errores calumniasque Rationalistarum assertis, simul et ab opinionibus vindicavit falsae doctrinae, quae critica sublimior audit; quas quidem opiniones nihil esse aliud palam est, nisi Rationalismi com- menta, quemadmodum sapientissime scribebat Pontifex, e 'philologia et finitimis disciplinis detorta. Ingravescenti autem in dies periculo prospecturus, quod inconsultarum deviarumque sententiarum propaga- tione parabatur, Litteris Apostolicis Vigilantiae studiique memores, tertio calendas novembres a. MDCCCCII datis, Decessor idem Noster Pontificale Consilium seu Commis- sionem de re Biblica condidit, aliquot doctrina et prudentia claros S. R. E. Cardinales complexam, quibus, Consultorum nomine, complures e sacro ordine adiecti sunt viri, e doctis scientia theologiae Bibliorumque Sacrorum delecti, natione varii, studiorum exegeticorum methodo atque opinamentis dissimiles. Scilicet id commodum Pontifex, aptissimum studiis et aetati, animo spectabat, fieri in Consilio locum sententiis quibusvis libertate omnimoda proponendis, expen- dendis disceptandisque ; neque ante, secundum eas Litteras, certa aliqua in sententia debere Purpuratos Patres consistere, quam quum cognita prius et in utramque partem examinata rerum argumenta forent, nihilque esset posthabitum, quod posset clarissimo collocare in lumine verum sincerumque propositarum de re Biblica quaestionum statum : hoc demum emenso cursu, debere sententias Pontifici Summo subiici probandas, ac deinde pervulgari. Hittudományi Folyóirat. 1908. 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom