Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum

A VISITATIO LIMINUM. Cathedralium, Matutinum, Laudes omnes horas, Vesperas item et Completorium et quidquid aliud est Canonioalium functionum in Ecclesia et foris, mira pietate zelo et solem- nitate cum aedificatione populi absolvunt. Missam Conventualem et quidem cantatam quotidie celebrant, eamque pro Benefactoribus ut moris est applicant. Distributiones quidem quotidianae hic introductae non sunt sed nec earum introducendarum ulla se hactenus pro- didit necessitas, tum quod nemo, nisi ex gravissima causa, a choro abesse soleat, turn quod distributionum harum quotidianarum vices subeant quotidiana stipendia, missis votivis, quas singulis fere diebus, ultra Missam conventua- lem, peragunt, respondentia, e quibus nonnisi praesentes participant. Reguntur propriis Constitutionibus, per Archiepiscopos occasione Visitationum canonicarum approbatis, easque punctualiter observant. — Canonicus Theologus in persona propria fungitur munere Professoris penes Lycaeum Archi- episcopale Tyrnaviense non minore sui laude ac fructu discipulorum. Poenitentiarius vero obit hoc munus adusque penes Cathedralem olim, nunc Parochialem Ecclesiam Tyr- naviensem quam iure Parochi administrat. Strigonium penes Capitulum munus hoc Poenitentiarii tunc demum inducetur, postquam Basilicae Metropolitanae in qua excitanda omne studium ponimus, suprema manus fuerit imposita. Parochis citra gravem ab Archi episcopo aut Vicario Generáli approbandam causam, et citra constituendos sui loco supplentes a suis parochiis abesse nefas. Matriculas baptisatorum, copulatorum, mortuorum sepa- ratum insuper mixtorum matrimoniorum et prolium inde susceptarum, prout et Encyclicarum Archiepiscopalium ac Constitutionum Ecclesiasticarum protocolla rite ducunt, eaque quot annis Vice-Archidiacono, et Praelato occasione Canonicae Visitationis exhibere tenentur. In vastioribus parochiis unus alterve, ac! pro re nata plures etiam Cooperatores per Ordinarium deputantur, et 743

Next

/
Oldalképek
Tartalom