Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum
In civitate Chemnicziensi templa septem per centum circiter annos ab haereticis possessa; reoccupata sunt. In civitate Veterozoliensi duo, unum in civitate, aliud in Arce cessit Catholicis. In civitate Czibiniensi duae anti- quae Ecclesiae accesserunt nobis. In civitate Leucsoviensi ubi solet fieri dispositio mercium ex Silesia et Polonia allatarum, et est emporium Partium Regni Hungáriáé Supe- riorum, omnes Ecclesiae virtute Contractus amicabilis ab eadem civitate cum Celsitudine Vestra initi, restitutae tunt; Quarum maiorem assignavit Celsitudo Vestra Patribus Societatis Jesu; secundariam Franeiscanis. In civitate Kesmarkiensi sive Caesareopolitana duae Ecclesiae olim a Catholicis extructae, accesserunt iurisdi״ ctioni Capituli Celsitudinis Vestrae Scepusiensi. In civitate Brezno-Banensi occupate Ecclesiae ex induito Celsitu- dinis Vestrae assignatae sunt a me Patribus Piarum Schlolarum. In civitate Baka-Baniensi et Corponensi occupa- tae concessae sunt Patribus Paulinis, in quibus solertes et industrios agunt Parochos, et fructus uberes in dies metunt. Longum esset enurperare Templa occupata in Oppidis Regiis, uti Komaromiensi, Rima Szombathiensi, Lipchensi, Lebete-Baniensi et aliis quam plurimis, prouti etiam in oppidis Vestrae Celsitudinis utpote Baniensi, Rosno-Baniensi, Csetneiensi, Oszlamiensi; demum Templorumque quae sunt in aliorum duorum Terrestrium Oppidis et Pagis numerus tot Centuriarum est, ut pro nunc iniri facile posse non videatur. Paxit Divina Bonitas, ut quae Vestra Celsitudo in Sua Archidioecesi praestitit, etiam in aliis Suffraganeis suis Ecclesiis idem praestare possit, praeter id quod iam etiam in iisdem praestitit, uti Cassoviae, Eperiessini, Bartffae, Trenchiny, Papae, et aliis. Rullus enim ambigo, quod in Sacra cui se accingit generali totius Regni visitatione eam consolationem sit captura, qua vitam ulteriorem faventibus Superis sit etiam consecutura Datum Tyrnaviae 21 Martii 1676 Idem qui in praemissis Joannes Gubasoczy Episcopus Quinque Ecclesiarum Vicarius Strigoniensis Mp. 730 BR. HUSZÁR ELEMÉR.