Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum
704 DE. HUSZÁR ELEMÉR. oppida seu pagos, Colonias Ungarorum olim eo deductas, qui utque hodie permanent Catholici. Dedit locum in suo Seminario filiis aliquibus Valachorum, pro illa necessitate. Cum Principe quoque Moldáviáé Lupo, magnam habet ami- citiam, utiturque opera ipsius ad promovendam ibi Catholi- cam Religionem. Nec minus in altera Transalpina Valachia Provincia ex amicitia quam cum Principe Mattheo habet, satagit postliminio reducere et propagare Catholicam Reli- gionem. Et quia animadvertit Archpus plura adhuc Benificia prae manibus Secularium plerumque hereticorum haberi, quae difficillimis belli Turcici temporibus, a Principibus Austriacis, vel etiam ipsis religiosis vendita sunt et alienata, animum apposuit, hoc praesertim pacis tempore ad recuperationem ipsorum, quorum recuperatio difficillima est praesertim ex eo quod grandis summa pro iis deponenda sit; deinde quod ex manibus harpiarum hereticorum praesertim aegerrime eripiantur. Ecclesiasticis vero utilia essent valde, atque etiam necessaria eiusmodi beneficia. 1-0 cum sit contra divina et humana iura ea a saecularibus detineri. 2-0 quia multi sunt Eppi Titulares in Regno, qui honestam sustentationem non habent, quibus hinc posset provideri. 3-0 Cum Parochi in hoc Regno sint miserrimi et non habent unde vivant pos- sentque ac deberent etiam aliae plurimae Parochiae fundari, si esset provisio, hinc sublevari commodo posset Parochorum egestas. Piae quoque aliquae fundationes Collegiorum, Alum- natum et similia fieri cum longe excedat proventus horum beneficiorum censum summae capitalis. Laborat igitur nunc Archiepiscopus pro recuperanda Abbatia Sancti Gothardi, oppignorata Dno Chiakio in 3-ta millibus florenorum, quae tamen de facto in eo statu est, ut post septem annos gratis ad Ecclesiam revertatur. Laborat pro Abbatia Schavnik in octo millibus flor, hereticis Tökölia- nis oppignorata. Laborat pro Abbatia Bozok similiter in manibus hereticorum pro octodecim millibus flor, existente. Laborat pro Praepositura Misle, cuius pars existit in mani- bus haereticorum. Pro duabus item Abbatiis, Rakoczianae