Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Hám Antal: A szerzetesrendből való elbocsátás és kizárás
60 DR. HÁM ANTAL. 6. Item ut eiecti extra Religionem degentes sint per- petuo suspensi ab exercitio Ordinum, sublata Ordinariis locorum facultate dictam suspensionem relaxandi, aut moderandi. 7. Ac postremo censuit esse innovandam, et Suae Beatitudinis auctoritate innovat Constitutionem fel. rec. G-regorii IX. relatam in cap. fin. extr. de reg.1 Ac praeterea declarat, eam Constitutionem in iis quoque vendicare sibi locum, servandamque esse, qui iuste, definitiveque, ac iuris ordine servato, expulsi fuerint, dummodo tamen expulsis huiusmodi subsit spes evidens emendationis, ex litteris saltem testimonialibus Ordinarii, cuius conscientiam in his litteris concedendis Sacra Congregatio serio oneravit. 8. Ne qua vero difficultas in suprascriptis decretis et ordinationibus exequendis suboriatur, Sacra Congregatio S. D. N. annuente atquo approbante, universis Generalibus, Provincialibus, Commissariis, Ministris, Praesidentibus, Ab- batibus, Prioribus, Praepositis, Guardianis, Vicariis et qui- buscumque aliis Superioribus quorumcumque Ordinum, vel Congregationum, Monasteriorum, Conventuum, Collegiorum, Domorum, ac locorum Regularium, ubique locorum existen- tium iniungit, serioque mandat, ut illa diligenter observent, atque observari procurent in omnibus Coenobiis ac Mona- steriis, Collegiis ac Domibus quorumcumque Monachorum, ac Regularium ubique locorum existentibus, efficiantque, ut tam decreta supradicta fel. rec. Clementis VIII. quam praesentes ordinationes in singulis eiusmodi locis, bis saltem in anno legantur in publica mensa. 9. Si quis vero ipsorum adversus ea, quae superius praescripta sunt, vel eorum aliquid quoquo modo facere vel moliri praesumpserit, ipso facto poenam incurrat privationis omnium officiorum, quae tunc obtinebit, vocisque activae, passivae, ac perpetuae inhabilitatis ad illa in poste- rum obtinenda, poenaque huiusmodi sit Sanctitati suae, 1 Ez a kánon a szerzeten kívül törvénytelenül levők vissza- hívásáról szól.