Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum

r A VISITATIO LIMINUM. 499 Metropolitani absentiam probare debebit, in scriptis esse approbandas, nisi cum absentia inciderit propter aliquod munus et Reipublicae officium Episcopatibus adjunctum: cuius quoniam causae sunt notoriae et interdum repentinae ne eas quidem significari Metropolitano necesse erit. Ad eundem tamen cum Concilio provinciali spectabit judicare de licentiis a se vel a Suffrageneo datis et videre ne quis eo jure abutatur et ut poenis canonicis errantes puniantur. Quoniam autem qui aliquantisper tantum absunt, ex vete- rum Canonum sententia non videntur abesse, quia statim rever- suri sunt, sacrosancta Synodus vult, illud absentiae spatium singulis annis sive continuum sive interruptum, extra praedictas causas nullo pacto debere duos aut adsummum tres menses excedere et baberi rationem ut id aequa ex causa fiat et absque ullo gregis detrimento. Quod an ita sit, abscedentium conscientiae relinquit. Eosdem interim admonet et in Domino hortatur, ut per illius temporis spatium Dominici Adventus, Quadragesimae, Nativitatis, Resurrectionis Domini, Pentecostes, item et Corporis Christi diebus, quibus refici maxime et in Domino gaudere Pastoris praesantia oves debeant ipsi ab Ecclesia sua Cathedrali ullo pacto absint, nisi Episcopolia munia in sua Dioecesi eos alio vocent. Si quis autem contra huius Decreti dispositionem abfuerit, statuit sacrasancta Synodus praeter alias poenas adversus non residentes sub Paulo III. impositas et inno- vatas ac mortalis peccati reatum quem incurrit, eum pro rata temporis absentiae fructus suos non facere, nec tuta conscientia, alia etiam declaratione non secuta, illos sibi detinere posse, sed teneri aut ipso cessante per superiorem Ecclesiasticum illos fabricae Ecclesiarum aut pauperibus loci erogare, prohibita quacunque conventione vel compositione, quae pro fructibus male perceptis appellatur, ex qua etiam prae- dicti fructus in totum aut pro parte ei remitterentur, non obstantibus quibuscunque privilegiis cuicunque collegio aut aut fabricae concessis. A zsinat tehát nem döntötte el, hogy a residentia 32*

Next

/
Oldalképek
Tartalom