Hittudományi Folyóirat 11. (1900)
Dr. Rézbányay József: A házasság szentsége
. 636 DU. RÉZBÁNYÁT JÓZSEF. Illustrissime et Clementissime Domine! Titia dioecesis Senonensis ignara impedimenti, in facie Ecclesiae et praemissis denuntiationibus bona fide contraxit matrimonium cum viro, a cuius fratre (vel filio) prius car- naliter fuit cognita. Quare, cum absque scandalo separari non possint, et donec dispensatio Roma adveniat, periculum incontinentiae aut gravis diffamationis interveniat, putativo marito impedimenti inscio supplicat humillime pro dispen- sationis remedio super hoc impedimento, quod est penitus occultum. 2. Kérvény a püspökhöz fölmentvény kieszközléseért. Petrus N. laicus Anna N., quorum prior Monacensis hic vero Augustanae dioecesis est, cupiunt matrimonialiter copulari. Quia vero laborant impedimento consanguinitatis in tertio et quarto gradu, rogant humillime, et ego cum ipsis, dignetur Reverendissima Dominatio Vestra pro eis dispensationem iuxta stylum Curiae in forma ordinaria (sive pauperum) procurare. Causa dispensationis allegari potest ob impraegnatam Oratricem iam publica, quae tamen absque spe facilius consequendae dispensationis fuit habita (vel alia causa, uti dos incompentens Oratricis). Arbor con- sanguinitatis patet ex pagella adiecta sub Nr. A., paupertas vero oratorum ex altera pagella sub Nr. B. 3. Kérvény a Poenitentiariához. Eminentissimo ac Reverendissimo Domino Domino S. R. E. Cardinali (N. N.) Majori Poenitentiario. Eminentissime ac Reverendissime Domine! Exponitur humiliter Eminentiae Vestrae pro parte devoti Illius Oratoris N. N., quod ipse alias conscius (vel ignarus) impedimenti matrimonium per verba de praesenti in facie Ecclesiae contraxit et succesive consummavit cum muliere, cuius matrem antea carnaliter cognoverat. Cum autem dictus Orator ab affinitatis impedimentum ex prae- dictis proveniens (quod occultum est) in eo matrimonio remanere non possit absque Sedis Apostolicae dispensatione, et si divortium inter eos fieret, scandala exinde verosimili-