Folia Theologica 18. (2007)
Csaba Szilágyi: Stephanus Arator: Historia Anni Jubilaei 1575 (Presentazione delle fonti)
232 CS. SZILAGYI missa praemia consequantur. Haec est summa, et vera philosophia, non illa mundana, quae inflat, et quam stultam fecit Deus.12 Haec est vera sapientia, cognoscere verum Deum, et illum metuere. Initium enim sapientae est timor Domini;13 cognitum deinde vera religione, fide, spe, et charitate colere, mandata eius observare, vitia omnia tamquam pestes animorum fugere, et detestari, mentis vero puritatem, et vitae innocentiam, usque ad ultimum vitae terminum sedulo ac diligenter conservare. Hinc per prophetam Conditor universi orbis ait: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorie- tur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur scire, et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam, et iustitiam, et iudicium in terra. Haec enim placent mihi ait Dominus.14 Et in alio loco ait Salvator: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Iesum Christum.15 Et in alio loco sapiens ait: Deum time et mandata eius observa: Hoc est enim omnis homo.16 Porro ad praedictas virtutes acquirendas, dici vix potest, quantum adiumenti adferat, locorum sacrorum visitatio. Cum enim peregrini intuentur loca, in quibus martyres dira, per Christi nomen, et fidei catholicae confessione pertulerunt supplicia, dum sacra eorum ossa et corpora, quae fuerunt organa et templa Spiritus Sancti religiose exosculantur, in fide mirum in modum stabiliuntur, et ad similia pro veritatis defensione vehementer animantur. In eo autem quod pro obtinenda criminum suorum remissione, longa et aspera itinera suscipiunt, simul exercetur constantia animi in adversis, patientia, humilitas, et chari- tas erga Deum, et sanctos, propter quos varias viarum molestias subeunt. Exercetur praeterea et iustitia, per quam se ipsos diiuducant, et pro offensis suis satisfacere Deum student, castigando corpora sua, et in servitutem redigendo, mundantes animas suas ab omni inquinamento peccati, per voluntariam poenitentiam, et sacrae communionis perceptionem. Habet praeterea locorum sacrorum veneranda maiestas, (praesertim ubi corpora aliquorum sanctorum reposita sunt,) ocultam quandam vim ad excitandum frigida et tor12 1 Cor 1,20. 13 Prv 1,7. 14 Cf. Ger 9,22-23. 15 Cf. Gv 17,3. 16 Cf. Qo 12,13.