Folia Theologica et Canonica, Supplementum (2016)
Decretum
FOLIA THEOLOGICA ET CANONICA (2016) 5-6 975/96 N. CONGREGATIO DE INSTITUTIONE CATHOLICA (DE SEMINARIIS ATQUE STUDIORUM INSTITUTIS) DECRETUM Sacrorum canonum scientia et usus ad varia munera ecclesiastica in bonum fidelium recte expedienda omni tempore maximi momenti fuerunt, praesertim sacris ministris pastorali curae addictis. Quapropter semper Episcoporum impensa fuit sollicitudo curandi ut luris Canonici studium promoveretur, idem quoque academicis rationibus aptando. De hac re plane conscia atque hodiernis necessitatibus pastoralibus permota, Conferentia Episcoporum Hungáriáé hanc Congregationem adivit, exposcens ut in Universitate Catholica Budapestinensi Institutum luris Canonici ad instar Facultatis erigeretur, declarans omnia ad rem necessaria se rite comparasse. Haec Congregatio, re undique perpensa, collatis consiliiss cum iis quorum interest, preces sibi allatas benevole excipiendas censens, ad normam art. 6l Constitutionis Apostolicae “Sapientia Christiana”, ad bonum et incrementum memoratae Universitatis Catholicae necnon cunctae Ecclesiae in Natione Hungarica vigentis, INSTITUTUM IURIS CANONICI ad instar Facultatis in eadem Universitate Catholica Budapestinensi praesenti hoc Decreto canonice erigi trectunique declarat, facta eidem potestate académicos gradus, scilicet Baccalaureatus, Licentiae et Doctoratus luris Canonici conferendi iuxta vigentem academicam Ecclesiae legem; servatis Statutis particularibus eiusdem Instituti ab hac Congregatione approbandis necnon iis quae in memorata Constitutione Apostolica “Sapientia Christiana” eiusque annexis Ordinationibus atque in ceteris documentis Sedis Apostolicae de Universitatibus et Facultatibus Ecclesiasticis praescribuntur; ceteris servatis de iure servandis; contrariis quibuslibet minime obstantibus. Insuper haec Congregatio Exc.mum ac Rev.mum Praesidem “pro tempore" eiusdem Conferentiae Episcoporum Hungáriáé