Folia Theologica et Canonica 5. 27/19 (2016)

IUS CANONICUM - José Miguel Viejo-Ximénez, La introducción al Tractatus Coniugii y la causa sobre la acusación de clérigos en la Discordantium canonum concordia de Schäftlarn

LA INTRODUCCIÓN TRACTATUS CONI UGH... 161 endi. Tertio, an familiares accusatoris testificari possint, uet de eadem domo in testimonium produci. Quarto, quid quisque testari debeat. Sacerdos per se responsurus, in generali sinodo talia prosequitur, [udicium et misericordiam a iudice serenissimo suppliciter imploro, quia ‘insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi’.' Intelligat et uideat omnis hec ecclesia et fidelium conuentus, hoc aduersarium meum alterum esse Doech idomeum, qui querit sanguinem innoxium, qui irruit in sacerdotes Domini, cui non est pars in Domino, sed hereditas eius obprobium et maledictio.2 <q.l> Quod autem laici non solum contra sacerdotem sed etiam in nullius ecclesiastice persone iniuriam sint audiendi, uet eris et noui testamenti auctori­tatibus asseuerare possumus. Ait enim David propheta: 'Nolite tangere chris­­tos meos et in prophetis meis nolite malignari’.3 Quia uero christorum nomine reges et sacerdotes, idest uncti et sanctificati Domini sint intelligendi, passim inuenitur in scripturis. Porro si totam ueteris testamenti seriem euoluamus, nusquam sacerdotes accusandi alicui legimus adtributam libertatem, sed sanctificatos Domino ho­­norificatos in populo certissime comperimus. Primus sacerdos Melchisedech decimas accepit ab Abraham, non contume­liam uel iniuriam.* Aaron frater Moysi, sumus sacerdos a nullo legitur accusa­tus, quamuis uitulum conflaueritFilius eius Eleazar nec non et Finees nusquam accusati nusquam contumeliis uel iniuriis lacessiti reperiuntur!' Si dixerint de Dathan et Chore quia insurrexerunt aduerus Aaron, nouerint eos terre hiatu consumptos.7 Si proponunt pastorem mularum Saul occidisse sacerdotes Do­mini, audiant in eum inuectionem psalmiste in psalmo quinquagesimo primo: ‘Quid gloriaris in malicia qui potens es iniquitate?’8 Nec unum quis poterit pro­ducere in medium, non dico solum laicum sed nec quemuis alium qui manus miserit in sacerdotes Domini et ministros sanctuarii Dei qui non penam debite ultionis exceperit. Transimus ad nouum testamentum, de umbra ad ueritatem, de lege ad gra­tiam, de littera ad spiritum, ostendentes ex decretis sanctorum pontificum nul­lum laicum adversus sacerdotem audiendum. Vnde Siluesterpapa: ‘Laico non liceat quemlibet accusare clericum’.'' Item, Marcellus papa: ‘Nullus laicus clerico audeat crimen inferre’.1" Ijem, in Nicena sinodo: ‘Laicos non accusare debere episcopos uel clericos hactenus obserua­­tum et constitutum est, quia non sunt eiusdem conuersationis, et oppido eis quidam infesti sunt’." Item, Fabianus episcopus urbis Rome: ‘Sicut sacerdotes et reliqui clerici a laicorum excluduntur accusatione, ita et laici ab eorum sunt excludendi et alienandi criminatione’.12 Item, Clemens: ‘Sacerdotes et reliqui ecclesie ministri omnisque plebs episcopos suos diligere debent, si ipsi ali­ter quam debent quod absit agant’.13 Idem: ‘Si Cham quia non operuit pudenda

Next

/
Oldalképek
Tartalom