Folia Theologica et Canonica 1. 23/15 (2012)

LECTORI SALUTEM!

FOLIA THEOLOGICA ET CANONICA I (2012) 5-6 Péter Erdő LECTORI SALUTEM! Scientiarum sacrarum Facultates exsistentes in nationibus quae utuntur idioma- tibus non valde diffusis in mundo, notis a paucis - verbi gratia minus quam vi- ginti usque triginta millionibus personarum - ministerium haud facile habent in exprimentis conclusionibus investigationum et doctrinarum. Una ex parte ad communitatem scientificam toti mundi adhaerent, egentque communicatione in linguis usitatis in pluribus nationibus in quibus hae scientiae magis coluntur. Alia ex parte cum maioritate populi propriae nationis vivis relationibus indi­gent, sine quibus missionem ipsius theologiae aliarumque scientiarum sacra­rum vix implere possunt. Duplex igitur labor et industria requiritur si quis in huiusmodi nationibus theo­logiam colere conatur. Inde a mutatione systhematis politici in Hungária, Facultas Theologiae Univer­sitatis Catholicae de Petro Pázmány nominatae in urbe Budapest sita ephemeri­des Folia Theologica in linguis intemationalibus publici iuris faciebat. Ab ipsa fundatione Instituti luris Canonici ad instar Facultatis in eadem Universitate, hoc etiam Institutum propria periodica intemationalia sub titulo Folia Canoni­ca edidit. Eodem tempore dictae Facultates etiam ephemerides in lingua Hungarica di­vulgabant et adhuc regulariter emittunt, nempe „Teológia” in Facultate Theolo­giae et „Kánonjog” in Instituto luris Canonici ad instar Facultatis. Ad evitandas moras in edendis ephemeridibus intemationalibus et maioris dif­fusionis ac largioris expansionis gratia editores horum duorum periodicorum eorum unificationem deliberaverunt. Ex nunc igitur unicum periodicum titulo Folia Theologica et Canonica publici iuris fiet, quod scripta scientifica tam theo­logica, quam iuridico-canonica Anglice, Gallice, Germanice, Hispanice vel Ita­lice redacta continebit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom