Folia Canonica 6. (2003)

STUDIES - Peter Landau: Seelsorge in den Kanonessammlungen von der Zeit der gregorianischen Reform bis zu Gratian

SEELSORGE IN DEN KANONESSAMMLUNGEN 81 nes ministros ecclesiastici ordinis per omnia singulariter vivere et singulares esse oportet. Quia nemo potest et ecclesiasticis deservire et implicare se negociis secularibus. Promotio quippe monachorum facta ad officium clericorum firmi­ter et indissolubiliter preceptum est ut sicut decet dei ministros in omnibus eccle­siasticis serviciis, baptizare, mortuos sepellire, penitentiam dare, habeant libe­ram potestatem, quia hec omnia ecclesiastica sunt et spiritualibus conveniunt, et propter hoc maius studeant servire deo. Quanto enim quis iustior est, tanto et his dignior est, quia sanctus dominus sanctos vult ministros.” 5.68 (fol. 115vb— 116ra): „Quod monachi et canonici regulariter debent vi­vere. Placuit omnibus sanctis constitutionibus ut nullus monachorum pro lucro terreno de monasterio suo exire nefandissimo usu (!) présumât absque permissu sui abbati (!) vel prepositi. Sit namque sui claustri contentus quia sicut caret pis­cis vita sine aqua ita sine monasterio monachus vagus et dissolutus ubique ince­dens et in nullo utilis sibi vel monasterio. Sit igitur solitarius et extraneus a seculi actibus, quia bonum est unicuique fideli corporaliter remotum esse a mundo. Set multum est melius voluntate, utrumque enim bonum est. Est enim mundo mortu­us, deo autem vivit. Agnoscat nomen suum. Monos enim grece, latine dicitur unus. Unde dicitur monachus, id est singularis. Eo modo canonicus agnoscat no­men suum. Canon grece, latine regula dicitur. Unde canonicus, id est regularis. Nemo quippe contempnat vitam singularem, id est monasticam, qui vult tenere vitam canonicam, id est regularem. Nullus quippe dici potest canonicus qui mo­nachus rennuit fore. Quia qui singularis est a seculi actibus regulariter vivere mi­nime valet. Eo enim modo ut monachi ita et canonici sub regulari sunt institutio­ne positi. Omnis itaque qui in officio ecclesiastico sive monachus sive canonicus ordinatus fuerit, ea que ecclesiastica sunt, agat, si canonice ad sacros gradus pro­motus est, et si pie et caste ac sine crimine deo protegente vitam suam duxerit. Placet vobis? Ab omnibus acclammatum (!) est: Placet, et dictum: Iustus domi­nus iustos vult ministros habere et omnem odit iniquitatem.”

Next

/
Oldalképek
Tartalom