Balmes Jakab: A protestantismus és katholicismus vonatkozással az europai polgárisodásra. II. kötet - 29. évfolyam (Pest, Emich Gusztáv Magyar Akad. Nyomdász, 1866)

Hetvenkettedik fejezet

395 tarthat a reformatio az emberi tudományokban való haladás bará­tainak hálájára. nomine, fungens in Gallia legatione apostolica, praecepit auctoritate,ut nomen meum illis praescriberem, Quod ut aptius fieret, illud quidem Monologium, idest, Soliloquium, istud vero Prosologium, idest Alloquium nominavi. Jelentésemet illetőleg, hogy Isten létének bizonyítékával Cartesiust megelőzte, olvastassanak a következő helyek , ne higyjék azonban, hogy ez által az említett bizonyíték érdeme felöl véleményemet akarom nyilvání­tani. Az emberi szellem menetének megfigyeléséről, nem pedig bölcsé­szeti kérdések megoldásáról van itt szó. Prosologium D. Anselini. (Cap. III.) Quod Deus non possit cogitari non esse. Quod utique sic vere est, ut nec cogitari possit non esse. Nam potest cogitari esse aliquid, quod non possit cogitari non esse- quod majus est quam quod non esse cogitari potest. Quare si id, quo majus cogitari ne­quit, potest cogitari non esse : id ipsum, quo majus cogitari nequit, non est id, quo majus cogitari nequit ; quod convenire non potest. Si ergo vere est aliquid, quo majus cogitari non potest, ut nec cogitari possit non esse. Et hoc es tu, Domine Deus noster. Sic ergo vere es, Domine Deus meus, ut nec cogitari possis non esse. Et merito. Si enim aliqua mens posset cogitare aliquid melius te, ascenderet creatura super Creatorem ; et judi­caret de Creatore, quod valde est absurdum. Et quidem quidquid est aliudprae- ter solum te, potest cogitari non esse. Solus igitur verissime omnium, et ideo maxime omnium habes esse, quia quidquid aliud est non sic vere est, et idcirco minus habet esse. Cur itaque, dixit insipiens in corde suo non est Deus? Cum causa in promptu sit rationali menti, te maxime omnium esse ? Cur, nisi stultus et insipiens ? Quomodo insipiens dixit in corde suo quod cogitari non potest. (Cap. IV.) Verum quomodo dixit insipiens in corde suo quod cogitare non potuit; aut quomodo cogitare non potuit, quod dixit in corde, cum idem sit dicere in corde, et cogitare. Quod si vere, imo quia vere, et cogitavit : quia dixit in corde et non dixit in corde, quia cogitaro non potuit ; non uno tan­tum modo dicitur aliquid in corde vel cogitatur. Aliter enim cogitatur res, cum vox eam significans cogitatur : aliter cum id ipsum, quod res est, in- telligitur. Illo itaque modo, potest cogitari Deus non esse ; isto vero, mi­nime. Nullus quippe intelligens id quod Deus est, potest cogitare quia Deus non est ; licet haec verba dicat in corde, aut sine ulla, aut cum ali­qua extranea significatione. Deus enim, id est quo majus cogitari non po­test. Quod qui bene intelligit, utique intelligit, id ipsum sic esse, ut nec cogitatione queat non esse. Qui ergo intelligit sic esse Deum, nequit eum non esse cogitare. Gratias tibi, bone Domine, gratias tibi, quia quod prius credidi te donante, jam sic intelligo te illuminante ; ut si te esse nolim credere, non possim non intelligere.

Next

/
Oldalképek
Tartalom