Balmes Jakab: A protestantismus és katholicismus vonatkozással az europai polgárisodásra. II. kötet - 29. évfolyam (Pest, Emich Gusztáv Magyar Akad. Nyomdász, 1866)
Ötvenhetedik fejezet
ÖTVENHETEDIK FEJEZET. Az egyház és az államformák. A protestantismus és a szabadság. Guizot nyilatkozatai. A kérdés megállapítása. Europa a tizenötödik század végén. A társadalmi mozgalom, okai, hasznai és célja. A három elem. Monarchiái, aristokratiai és demokratiai kormányforma. Imént láttuk, mint viselé magát a keresztény religio a társadalommal szemben, vagyis hogyan fordítá figyelmét, — a nélkül, rationem seditionis, nisi forte quando sic inordinate perturbatur tyranni regimen, quod multitudo subjecta majus detrimentum patitur ex perturbatione consequenti, quam ex tyranni regimine ; magis autem tyrannus seditiosus est, qui in populo sibi subjecto discordias et seditiones nutrit, ut tutius dominari possit : hoc enim tyrannicum est, cum sit ordiuatum ad bonum proprium praesidentis cum multitudinis nocumento. Cardinalis Cayetanus in hunc textum. „Quis sit autem modus ordinatus perturbandi tyrannum et qualem tyrannum, puta secundum regimen tantum, vel secundum regimen et titulum, non est praesentis intentionis ; sat est nunc, quod utrumque tyrannum licet ordinate perturbare absque seditione quandoque : illum ut bono reipublicae vacet, istum ut expellatur.“ Lib. I. De Regimine Prineipum (cap. X.) Quod rex et princeps studere debet ad bonum regimen propter bonum sui ipsius, et utile quod inde sequitur, cujus contrarium sequitur regimen tyrannicum. Tyrannorum dominium vero diuturnum esse non potest, cum sit multitudini odiosum. Non potest enim diu conservari, quod votis multorum repugnat. Vix enim a quoquam praesens vita transigitur, quin aliquas adversitates patiatur. Adversitatis autem tempore occasio deesse non potest contra tyrannum insurgendi ; et ubi adsit occasio , non deerit ex multis vel unus qui occasione non utatur. Insurgentem autem populus votive prosequitur : nec de facili carebit effectu , quod cum favore multitudinis attentatur. Vix ergo potest contingere, quod tyranni dominium protendatur in longum. Hoc etiam manifeste patet , siquis considerat, unde tyranni dominium conservatur. Non enim conservatur amore, cum parva, vel nulla