Excerpta e litteris circularibus dioecesanis ab anno 1919 usque ad annum 1938 incl. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissis

1928.

1928. 60 — 29. Nr. 2397. Forma cele­brationis matrimonii inter par­tem catholi­cam et aliam non- baptizatam. Contigit nuper in quadam ecclesia parochiali, ut parochus nupturientes, quorum una pars catholica erat, altera non-baptizata, obtenta dispensatione in impedimento disparitatis cul­tus, in ecclesiam parochialem introduxerit ibi- demque iuramentum ab illis exceperit et exhor­tationem sollemnem ad congregatos habuerit. Quae agendi ratio eo magis mira apparet, quod in decreto executoriali dispensationis ab Aposto- lica Sede concessae parochus expresse admonitus fuerit celebrationem matrimonii fieri debere extra ecclesiam (c. 1109.) et sine ullo sacro ritu (c. 1102.). Cum dispensationes in impedimento dispari­tatis cultus annis superioribus pluries concessae fuerint, occasionem nactus ex iis, quae superius memoravimus, pro norma parochorum, qui matrimoniis partis catholicae et alterius non- baptizatae assistent, publicanda duximus, quae sequuntur: 1. Matrimoniis huius generis publicationes solitae non sunt praemittendae. 2. Ad tramitem can. 1109. celebrari debent extra ecclesiam. Quod volumus ita intelligatur, ut nupturientes nec in ecclesiam, nec in sacri- stiam, imo nec per ecclesiam in alia loca adia- centia introducantur, sed in officio parochiali a parocho excipiantur. 3. Nullus sacer ritus adhibeatur, sicuti canon 1109. § 2. praescribit. Parochus sine sacris indu­mentis veste talari solita indutus actui intersit et nihil aliud agat, nisi consensum contrahentium ad mentem can. 1095. § 1. n. 3. requirat et exci­piat. Quo facto actum valide gestum libro matri­moniorum pro officio suo inferat. 4. Hisce munus parochi matrimonio assisten­tis absolvitur. Quare minime tolerari potest, ut parochus partes, excepto consensu matrimoniali, in ecclesiam introducat ibidemque cum nuptu­rientibus et festivo comitatu communem oratio­nem peragat vel sermonem ad eosdem instituat. Strigonii, die 17. Augusti 1928. 31. 709. sz. Házadó a tanítói lakás után Ismételten felmerült már a kérdés, hogy a tanítói lakás után a házadót ki köteles viselni. E tekintetben a törvény akként rendelkezik, hogy a házadó a házbirtokot közvetlenül terheli . és annak tényleges birtokosa által fizetendő. Tényleges birtokosnak pedig a tulajdonost, illetőleg haszonélvezet esetén a haszonélvezőt kell tekinteni. Ez utóbbi törvényhelyet sok­helyütt akként magyarázzák, hogy a tanító haszonélvezőnek tekintendő és ő köteles a tanítói lakás után a házadót fizetni. E kétséget eloszlatta a|20.000/1927. P. M. számú rendelet 67. §-ához fűzött végrehajtási utasítás, mely utolsó bekezdé­sében ekként rendelkezik : «Az egyházközség épületében levő tanítói lakás után járó házadó a 31. tanítótól nem követelhető, hanem csak az egyházközségtől.» Esztergom, 1928 augusztus 27. Alte naturae humanae originali peccato cor­ruptae insidet propensio relaxandi leges atque normas, quae ad refraenandas cupiditates licen­tiamque humanam iugiter coarctandam sapien­tissime conditae sunt. Ex quo fit ut in unaquaque societate, vel in ipsa Ecclesia, quae licet a Deo incarnato condita hominibus tamen communi fragilitati obnoxiis coalescit, summi moderatores non solum id curare debeant, ut leges vicissi­tudinibus temporum accommodatae statuantur, sed etiam in id curas suas conferre teneantur, ut observantia legum, si inter subditos relaxandi cupido accreverit, ad pristinum statum revo­cetur. Historia testatur in Ecclesia Dei disciplinam plus minusve debilitatam fuisse iis praecise temporibus, quando respublicae furore revolu­tionum conquassatae fuissent. Etenim ubi ordo publicus eversus est legesque civiles contemptae, ibi novandi cupido ne institutis quidem Ecclesiae parcit et levissima ratione immutare studet ea, quae sapientissimo consilio recenti quoque aevo apprime convenienter statuta sunt. Idem in nostris regionibus ante decem annos observa­tum est, cum novatores patriam nostram vesana libidine ad extremum exitium adduxerint. Gras- sante revolutione in disciplina cleri observantia conveniens identidem desiderabatur, imo re­laxationes quaedam sine competenti auctoritate introductae, rebus in pace compositis, manse­runt, adeo ut episcopi suum esse putaverint de revehenda disciplina deliberare et negligentes clericos pro sua sollicitudine ad rectum legum ecclesiasticarum tramitem reducere. Sane qui­dem non de gravi lapsu agebatur, cum Dei gratia clerus Hungáriáé ex furore revolutionis honorem ac decorem status penitus salvaverit, nihilominus visum est restituenda esse in rigore antiqua instituta, inter quae honor atque decor porro quoque veluti diadema speciei incontami­natus servari possit. Valde itaque episcopis dis­plicuit mos noviter inductus deponendi vestem talarem, quae in Hungária ab antiquissimis temporibus usque ad recentissima pro habitu ecclesiastico colebatur. Item episcopi dolenter observaverunt multos clericos sub praetextu frequentiae, pro munere pastorali cum laicis fovendae, plus aequo progressos esse et talibus locis conventiculisque cum laicis commisceri, qui clericali statui minime conveniant. Haud raro clerici ludis scenicis interessé cernebantur, quos laici non eruditionis ampliandae, sed unice voluptatis capiendae causa frequentant. Imo 43. Nr. 3624. Observatio praescrip­tionum disciplina­rium incul catur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom