Circulares litterae dioecesanae anno 1949.

Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum

11 Post lotionem ab ipso sacerdote dicitur: Confirma hoc, Deus, quod operátus es in nobis, a templo Sancto tuo, quod est in Jerusalem. f. Glória Patri, et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saécula saeculorum. Ijt\ Arnen. Et repetitur antiphona: Confirma hoc, Deus, etc. Qua repetita, sacerdos stans versus infirmum, iunctis ante pectus manibus, dicit: y. Osténde nobis, Domine, misericordiam tuam. ÍC Et salutare tuum da nobis. y. Domine, exáudi orationem meam. ?•. Et clamor meus ad te veniat, y. Dominus vobiscum. ft. Et cum spiritu tuo. Iunctis vero adhuc ante pectus manibus, dicit: Orémus. Oratio. Deus, qui Apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum, et per eos eórumque successores ceteris fidelibus tradendum esse voluisti; réspice propitius ad humilitatis nostrae famu­latum, et praesta, ut ejus cor cujus frontem sacro Chrismate definivimus, et signo Sanctae Crucis signávimus, idem Spi­ritus Sanctus in eo supervéniens, templum gloriae suae dignanter inhabitando perficiat: qui cum Patre et eódem Spiritu Sancto vivis et regnas Deus, in saécula saeculorum. I£. Arnen. Deinde dicit: Ecce sic benedicétur homo, qui timet Dominum. Et vertens se ad confirmatum, ac jaciens super eum signum Crucis, dicit: Bene-j-dicat te Dominus ex Sion, ut videas bona Jeru­salem ómnibus diébus vitae tuae, et hábeas vitam aetérnam. #. Amen.

Next

/
Oldalképek
Tartalom