Circulares litterae dioecesanae anno 1949.

Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum

y 13."— Presbyter qui néc a iure nec ex Romani Ponti­ficis concessione facultatem habens sacramentum Confirma­tionis ministrare ausus fuerit, suspendatur; si vero facultatis sibi factae limites praetergredi praesumpserit, eadem facul­tate eo ipso privatus exsistat (can. 2385). Ill RITUS SERVANDUS A SACERDOTE VI HUIUS APOSTOLIÉI INDULTI CONFIRMATIONEM CONFERENTE.7 Cum tempus advenerit, quo sacerdos, utens facultate sibi ab Apostolica Sede, ut supra, tributa, administrare Confir­mationem aegrotanti in periculo mortis constituto intendit, saltem stola, si superpelliceum habere non possit, indutus, circumstantes admoneat, quod nullus alius, nisi Episcopus, Confirmationis ordinarius minister est; se vero collaturum esse illam iure per S. Sedem delegato. Cavere debet ne coram haereticis aut schismaticis, et multo mullo minus eis minist­rantibus, confirmet. Dein moneat patrinum (vel matrinam) ut ponat manum suam dexteram super humerum dexterum confirmandi, sive infantis, sive adulti. Stans igitur versa facie ad confirmandum, innetis ante pectus manibus, dicit: Y. Spiritus Sanctus supervéniat in te et virtus Altfssimi custodiat te a peccatis. fC Arnen. Deinde, signans se a fronte ad pectus signo crucis, dicit: t. Adjutorium nostrum in nómine Dómini. R\ Qui fecit caelum et terram. Y. Domine exáudi orationem meam. JE Et clamor meus ad te véniat. T. Dominus vobiscum. 1E Et cum spiritu tuo. 7 Cfr. Rituale Romanum auctoritate Ssini D. N. Pii Pp. XI ad normam Codicis I. C. accommodatum; editio typica a. MDCCCCXXV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom