Circulares litterae dioecesanae anno 1949.

Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum

7 3. — Chrisma, quod huic sacramento administrando, etiamsi per presbyterum simplicem, inservit, debet esse ab Episcopo, cum Apostolica Sede communionem habente, con­secratum feria V in Coena Domini proxima superiore; neque adhibeatur vetus, nisi necessitas urgeat. Mox deficienti oleo benedicto aliud oleum de olivis non benedictum adiiciatur, etiam iterato, minore tamen copia (can. 734, 781). Numquam vero licet sine chrismate Confirmationem administrare vel illud ab Episcopis haereticis aut schismaticis accipere. Unctio autem ne fiat aliquo instrumento, sed ipsa ministri manu capiti confirmandi rite imposita (can. 781 § 2). 4 — Presbyter latini ritus cui, vi indulli, haec facultas competat, Confirmationem valide confert solis fidelibus sui ritus, nisi in induito aliud expresse cautum fuerit. Nefas est presbyteris ritus orientalis, qui facultate vel privilegio ga­udent Confirmationem una cum baptismo infantibus sui ritus conferendi, eandem ministrare infantibus latini ritus (can. 782 §§ 4 et 5). 5. — Presbyter privilegio Apostolico donatus, obliga­tione tenetur sacramentum hoc illis, quorum in favorem est concessa facultas, rite et rationabiliter petentibus conferendi (can. 78Ő §§ 1 et 2). fi. — Quamquam hoc sacramentum non est de neces­sitate medii ad salutem, nemini tamen licet, oblata occas- sione, illud negligere; imo parochi curent ut fideles ad illud opportuno tempore accedant (can. 787). 7. —- Ex vetustissimo Ecclesiae more, ut in baptismo, ita etiam in Confirmatione adhibendus est patrinus, si haberi possit (can. 793). 8. — Patrinus unum tantum confirmandum aut duos praesentet, nisi aliud iusta de causa ministro videatur; unus quoque pro singulis confirmandis sit patrinus (can. 794). 9. — Ut quis sit patrinus, oportet: 1° Sit ipse quoque confirmatus, rationis usum asse­cutus et intentionem habeat id munus gerendi; 2° Nulli haereticae aut schismaticae sectae sit ad­scripts, nec sententia condemnatoria vel declaratoria sit

Next

/
Oldalképek
Tartalom