Circulares litterae dioecesanae anno 1949.

Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum

4 idem Summus Ponlifex, in audientia Excido huius Sacrae Congregationis Secretario die 6 Maii 1946 concessa, huic sacro Dicasterio mandavit ut decretum ederet quod disci­plinam de Confirmatione administranda in peculiaribus adiunctis supra expositis digereret iuxta leges ab Ipso certa scientia et matura deliberatione probatas atcpie benigne declaratas. Apostolico mandato ideo fideliter obsecundans haec Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum praesentibus litteris, quae infra recensentur, statuenda decrevit: 1. — Ex generali Apostolicae Sedis induito, tamquam ministris extraordinariis (can. 782 § 2) facultas tribuitur conferendi sacramentum Confirmationis, in casibus tantum et sub conditionibus infra enumeratis, sequentibus presbyteris, iisdemque dumtaxat : a) parochis proprio territorio gaudentibus, exclusis igitur parochis personalibus vel familiaribus, nisi et ipsi proprio, licet cumulativo, fruantur territorio; b) vicariis, de quibus in canone 471, atque vicariis oeconomis; c) sacerdotibus, quibus exclusive et stabiliter commissa sit in certo territorio et cum determinata ecclesia plena animarum cura cum omnibus parochorum iuribus et officiis. 2. — Praefati ministri Confirmationem valide et licite conferre valent per se ipsi, personaliter, fidelibus tantum­modo in proprio territorio degentibus, personis non exceptis in locis commorantibus a paroeciali iuris dictione subductis; non exclusi igitur seminariis, hospitiis, valetudinariis, aliis­que omne genus institutis etiam religiosis quoquo modo exemptis (cfr. can. 792); dummodo hi fideles ex gravi morbo in vero mortis periculo sint constituti, ex quo decessuri prae­videantur. Si huiusmodi mandati limites iidem ministri praeter­grediantur, probe sciant se perperam agere et sacramentum nullum conficere, incolumi praeterea manente statuto ca­nonis 2365. 3. — Hac facultate uti possunt tum in ipsa episcopali urbe tum extra ipsam, sive sedes plena sit sive vacans, dum­modo Episcopus dioecesanus haberi non possit vel legitime

Next

/
Oldalképek
Tartalom