Circulares litterae dioecesanae anno 1949.
VII.
VII. Nr. 1716. Sanctissimi Domini Nostri P 11 Divina Providentia PAPAE XII indictio universalis iubiiaei anni sancti 1950. PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI UNIVERSIS CHHISTIFIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET AP0ST0LICAM BENEDICTIONEM. Iubilaeum maximum, quod per proximi anni decursum hac in Alma Urbe celebrabitur, eo potissimum spectat ut Christianos omnes non modo ad admissorum expiationem revocet emendationemque vitae, sed etiam ad virtutem sanctitudinemque assequendam, secundum illud: „Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester“ (Lev. 10, 7; cfr. 1 Petr. 1, 16). Ex quo quidem facile cernitur quae quantaque sit antiquissimi huius instituti utilitas. Si enim homines hanc Ecclesiae vocem exaudierint, si a terrenis fluxisque rebus ad aeterna se converterint perpetuoque mansura, tum procul dubio optatissima illa habebitur renovatio animorum, ex qua non tantum privati, sed publici etiam mores Christianis praeceptis chri- stianoque afflatu conformabuntur. Siquidem cum recta vivendi ratio singulorum mentes permovet ac sincere efficienter- que dirigit, tum necessario consequitur, ut nova quaedam vis atque impulsio universam attingat ac pervadat humanae consortionis compagem, quae ad meliorem felicioremque rerum ordinem revocetur. Atqui, si umquam alias, hodie potissimum necesse est Evangelii veritate virtuteque reformare omnia. Hominum nisus, quamvis sint laude digni, nec fallacibus moveantur rationibus, tantae huic rei impares tamen sunt; augusta solummodo religio, quae superno auxilio divinaque gratia innititur, tam grandem potest suscipere causam, eam- demque, actuose contendentibus omnibus, ad salutiferum exitum adducere. Quamobrem vehementer optamus ut ubique terrarum sacrorum Antistites una cum clero cuiusque suo, commissum sibi gregem ea diligenter edoceant, quae ad proximum Iubilaeum maximum pertineant; eosdemque adhortentur ad illud aptiore, quo poterunt, modo participandum, sive Romam venire queant, sive domi permaneant; impensiores nempe preces ad Deum fundant; sanctae paeni- tentiae caritatisque opera multiplicent; ac cetera pro viribus agant, quae Nos, utpote peculiaria proposita per Annum Sacrum assequenda, iam occasione data enuntiavimus. Itaque, iam nunc uberes salutaresque fructus mente praecipientes, quos supplici a Divino Redemptore poscimus prece, Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum vestigiis insistentes, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, universale maxim unique Iubilaeum hac in Alma Urbe a Natali Domini N. Iesu Christi, anno millesimo nongentesimo quadragesimo nono inchoandum, et ad Natalem Domini Nostri anno millesimo nongentesimo quinquagesimo finiendum — idque ad normam canonis cmxxiii — auctoritate omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, ad ipsius Dei gloriam, ad animorum salutem et Catholicae Ecclesiae incrementum, indicimus per has litteras et promulgamus, ac pro indicto promulgatoque haberi volumus. Hoc igitur piacularis anni decursu, omnibus utriusque sexus christifidelibus, qui rite per Paenitentiae Sacramentum expiati et sacra Synaxi refecti, vel eodem 7