Circulares litterae dioecesanae anno 1946. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

5/1946.sz A Szent­jobbról. t A vatikáni h. államtitkár úrnak a Szent Jobb visszatéréséről szóló meleghangú leve­lét egész terjedelmében közlöm : Dal Vaticano, di ÍO Novembre 1945. No. 107.905. „Exc.-me ac Rev.-me Domine, Augustus Pontifex a Rev. mo D. no Joanne Drahos, qui istius Archidioecesis Vicarius. Capitularis fuit, libenter comperit, maximis laetitiis in Hungáriáéi excemptam esse Sacram S. Stephani dexteram, quae, saeviente bello, istinc ablata erat. Sanctitas Sua quam maxime semper optavit, ut hae reliquiae caelestis Hungaro- rum Praesidis eo unde avectae erant, resti­tuerentur ; nunc vero geminato exsultat gaudio, cum noverit et iustis votis precibus­que concessum esse et Hungaros unius- cuisque aetatis et ordinis, hoc nactos su­perni patrocinii pignus, religionis studium, solacium, spem, ubertim hausisse. Vestratum rex omni virtutum decore spectandus, qui apud Deum magna pollet gratia, coruscum patriae vestrae sidus, dex­teram suam super vos protendat, vos tuea­tur, vos ad meliora aeva servet aerumnis non attritos, sed emendatos et caelestis Flaminis muneribus affatim ditatos. Beatissimus Pater quaecumque sunt fausta dilectae Sibi Hungáriáé percupii atque enixe eam adhortatus, ut "verae fidei con­stantia, malorum placida tolerantia, coeli- tus datae legis absyluta perfectaque obser- ventia Dei auxilia sibi conciliet, in bonam spem fore, ut post nubila tempore illi se­rena illucescant. Quod dum elicit auspicium, Sanctitas Sua tibi gregique tuo atque universae ves­trae genti Apostoiicam Benedictionem pera­manter impertit. Interea qua par est observentia me profi­teor Tibi addictissimum : /. B. Montinip. m., subst.“ No. 48. 'fe finibus natrimonii. De matrimonii finibus eorumque rela­tione et ordine his postremis annis nonnulla typis edita prodierunt, quae vel asserunt finem primarium matrimonii non esse pro­lis generationem, vel fines secundarios non esse fini primario subordinates, sed ab eo independentes. Hisce in elucubrationibus primarius coniugii finis alius ab aliis designatur, ut ex. gr. : coriiugum per omnimodam vitae acti­onisque communionem complementum ac personalis perfectio; coniugum mutuus amor atque unio fovenda ac perficienda per psychicam et somaticam propriae personae traditionem ; et huiusmodi aiia plura. In iisdem scriptis interdum, verbis in documentis Ecclesiae occurrentibus (uti sunt v. gr. finis primarius, secundarius) sensus tribuitur qui cum his vocibus, secundum communem theologorum usum, non con­gruit. Novatus hic cogitandi et loquendi modus natus est ad errores et incertitudines foven­das ; quibus avertendis prospicientes Emi ac Revmi Patres huius Supremae Sacrae Congre­gationis, rebus fidei et morum tutandis praepositi, in concessu plenario feriae IV, die 29 Martii 1944 habito, proposito sibi dubio : „An admitti possit quorundam recen- tiorum sententia, qui vel negant finem pri­marium matrimonii esse prolis generationem et educationem, vel docent fines secundarios fini primario non esse essentialiter sub­ordinates, sed esse aeque principales et independentes“ ; respondendum decreverunt: NEGATIVE. Et in audientia, feria V, die 30 eiusdem mensis et anni, Excmo ac Revmo Domino Adsessori Sancti Officii impertita, Ssmus D. N. D. Pius, divina Providentia Papa XII, de omnibus habita relatione, praesens decretum adprobare dignatus est, ac publici iuris fieri iussit. Datum Romae, ex Aedibus Sancti Officii, die 1 Aprilis 1944. I. Pepe, Supr. S. Cotigr. S. Officii Notarius. Quanta cura ac vigilantia Catholica Eccle­sia ritus et caeremonias in sacrosancto Missae sacrificio ac Sacramentorum adtni- nistratione apostolicis traditionibus sanc­torumque Patrum decretis constituta, obser­vare studuerit, compertum est e constanti sollicitudine qua liturgicos libros ediderit, et ubique fide Ii térj servandos constituerit. Ipsa insuper sacra Tridentina Synodus (Sess. VII, cap. Xlll) de his ritibus decrevit in haec verba: „Si quis dixerit receptos et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus in solemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quemcumque ecclesiarum pastorem mutari posse, anathema sit". Haec autem minime efficiunt quominus, ubicumque gravis ratio suadeat, ritus aut caeremoniae a competenti auctoritate mu­tari possint, ne fideles a Sacramentorum susceptione alienentur. Quum vero plures Sacrorum Antistites, sacerdotes et missio­Nr. 51. Decretum de usu salivae in administrati- one baptismi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom