Circulares litterae dioecesanae anno 1946. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

VII.

- 29 ugyan mire építhetünk ? De ha törvényei szerint élünk, várhatjuk segítségét. Hasz­náljuk a szentségek természetfeletti erejét, az sokat megold és kipótolja a mi erőt­lenségünket. Az szentélyként megőrzi a családot, nem irtja ki nemzetünket, ad nyu­godt lelkiismeretet életben, halálban és a Szentlélek örömét (Róm. 14, 17). Amen. Esztergom, 1946- május 15. t József s. k. bíboros, hercegprímás, érsek. Jelen körlevél a kézhezvétel utáni vasárnapon a szószékről felolvasandó I 2574 sz. Festum In- mac. Cordis B. M. V. * * URBIS ET ORBIS. Cultus liturgicus erga Cor Beatae Ma­riae, cuius remota vestigia praebent com­mentarii Patrum de Sponsa Cantici Canti­corum, cuique plures mediae et recentioris aetatis viri sancti ac mulieres proxime viam pararunt, ab ipsa Sede Apostolica primum approbatus est ineunte saeculo un­devicesimo, cum Pius Papa septimus Fes­tum Purissimi Cordis Mariae instituit, ab omnibus dioecesibus et religiosis familiis, quae eius celebrationis facultatem petiis­sent, die Dominica post Octavam Assump­tionis pie sancteque agendum. Medio autem eodem saeculo Festum Purissimi Cordis Beatae Mariae Virginis, quod in annos latius per orbem catholicum propa­gabatur, iussu Pii noni ac Sacrae Congre­gationis Rituum cura, proprio Officio pro­priaque Missa auctum est. Hoc porro cultu Ecclesia Cordi Immaculato Beatae Mariae Virginis debitum honorem tribuit, cum sub huius Cordis symbolo Dei Genit­ricis eximiam singularemque animae sanc­titatem, praesertim vero ardentissimum erga Deum ac Iesum Filium suum amo­rem, maternamque erga homines divino Sanguine redemptos pietatem devotissime veneratur. Invalescebat interea in animis, Pastorum pariter ac fidelium, ardens stu­dium atque optatum ut Festum Purissimi Cordis Beatae Mariae Virginis, totius Ecc­lesiae commune efficeretur. Quare, Sanc­tissimus Dominus Noster Pius Papa duo­decimus, gravissimas miseratus aerumnas, quibus christiani populi ob ingruens im­mane bellum affliguntur, universam sanc­tam Ecclesiam totumque genus humanum, quod olim Leo Papa tertius decimus Cordi iesu sacratissimo devoverat, Cordi quo­que Immaculato Beatae Virginis et Matris anno Millesimo nongentesimo quadrage­simo secundo, die Immaculatae eius Con­ceptioni sacro, in perpetuum dicavit. Ut autem eusdem consecrationis memoria ser­varetur, Festum Immaculati Cordis Bea­tae Mariae Virginis cum Officio et Missa propria, de 22 Augusti, loco diei Octavae Assumptionis eiusdem Beatae Mariae Vir­ginis, sub ritu duplici secundae classis quotannis celebrandum, ad universam Ecc­lesiam extendere decrevit : ut opitulante Beata Dei Genitrice, cunctis gentibus pax, Christi Ecclesiae libertas praestaretur, peccatores vero, propriis reatibus expediti, omnes denique fideles in puritatis dilec­tione virtutumque exercitio solidarentur. Hisce itaque Beatissimi Patris mandatis obsecundans, infrasciptus Carolus Cardi­nalis Salotti, Episcopus Praenestinus, et Sacrae Rituum Congregationis Praefectus, in Audentia diei 10 Decembris 1943, con­fectum schema Officii proprii ac Missae Immaculati Cordis Beatae Mariae Virgi­nis eidem Sanctissimo Domino Nostro ob­tulit. Sanctitas porro Sua exhibitum sche­ma approbavit et illud in universali Eccle­* A directorium as új ünnep következtében így változik: 21. Fer. 3. Vesp. de seq (Off. sol novum.) com. praec. tant. 22. Fer. 5. Immaculati Cordis B. M. V dupl. 2 cl, Off sol. 9. Lect. et com. Ss. Timothei, Hyppctiti et Symphcriam Mm. Laud et Missa (in privata tant.), Gl. Cr. Praef. Ei te in Festivitate. — ln 2. Vesp. com. seq, — Color: alb.

Next

/
Oldalképek
Tartalom