Circulares litterae adioecesanae anno 1945. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

VI.

VI Nr. 768. Vicarius capit, ad Clerum. Dum mente volvebam, qualem nam ins­tructionem nunc Vobis, Venerabiles in Christo Fratres, dare deberem, memini illorum ver­borum, quae p. m. Joannes Archipraesul die 1. Januarii a. 1919. ad suum direxerat Clerum. Superfluum est, ut propriis utar debilibus verbis, multo salutarius erit, si in mentem Vestram revoco eius monita et normas directivas ab Eo datas. Velitis ita­que regustare omnia eius verba, quae in capite Circularium Litterarum a. 1919. inve­nire potestis. Libentissime totam Eius ex­hortationem renovarem nunc hic quoque litteris, ast quia hoc penuria chartarum non suadet, saltem sequentem partem eiusdem instructionis citandam teneo: „Ecclesia catholica absque omni reser- vatione ingenue et sincere acceptat formam status democraticam ... Nihil aliud a statu democratico ecclesia expectat, quam justi­tiam et aequitatem et imperturbatum usum jurium et libertatum illarum, quae in statu libero omnibus civibus competunt. Sed aetas democratica, nisi naturam et originem suam abnegare velit, nec potest inimica esse ecclesiae Christi. Nonne vera democratia ex evangelio pullulat? Quis unquam audivit fecundiora principia aequalitatis et fraterni­tatis, quam haec et similia verba Dominica: Omnes sumus filii ejusdem Patris, qui in coelis est. Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater et soror et mater est.1 Hic spectant omnia effata Domini, in quibus peccami- nosam damnat bonorum temporalium in­sectationem ex una parte, ex altera vero illa, in quibus proclamat octo beatitudines beatosque depraedicat illos, qui vere pau­peres sunt Spiritu seu qui Principalem hujus vitae finem non in temporalibus ponunt, sed, ut verbis utar ecclesiae, ita transeunt per bona temporalia, ut non amittant aeterna. Religio Christiana fuit semper, teste his­toria, quam maxime democratica. Tamen diebus nostris certe intensius cura populi fidelis gerenda est. Sacerdos verbotenus debet fieri vir apostolicus, aures, sensum et actionem praebendo omnibus populi Chris­tiani indigentiis, quin tamen pessumdaretur ministerium principale officii nostri, nimirum ministerium verbi divini et administratio sac­ramentorum. Si parochus omni die, certa hora vespere vel mane expectat poenitentes in sacro tribunali confessionis et si condo­nator sermonibus sacris usque ad decrepi­tam aetatem bene paratis animum auditorum suorum quavis die dominica et festiva re­creat, populus quantumque democraticus, fidem servabit fideliterque adhaerebit sacrae matri Ecclesiae. Ubi sedes confessionalis et suggestus sacer bene funguntur missione sua juvantque sacerdotem vitae integrae, omni efficacia privabuntur qualescunque doctrinae subversivae. In fluctuatione novarum idearum verbum divinum est veluti anchora salutis pro po­pulo periclitanti. Coelum enim et terra tran­sibunt, verba autem Christi non praeteri­bunt.1 Sermo Domini vivus et efficax est et penetrabilior omni gladio ancipiti.1 2 Si vero sermo Dei in quibusdam locis non exercet hanc vim suam, dicit Sanctissimus Dominus Noster Benedictus PP. XV. in encylicis lit­teris „Humani generis“, vitio certe tribuen­dum est ministrorum, qui non tractant, prout oportet, hunc gladium. Curent igitur verbi Dei ministri, ut populus fidelis, iis quibus statutum est, diebus pabulo sanae doctrinae nutriatur. A rebus tamen pure politicis in cancello tractandis abstineant. Sacra Congregatio Consistorialis ad normam encylicae supra- dictae Beatissimi Patris nostri Benedicti PP. XV. inter alias haec quoque praescribit de die 28. Junii 1917.: „Concionatoribus omni­bus de re politica in ecclesiis agere omnino et absolute sit vetitum.“ Abstrahendo enim ab irritabilitate animorum in praeexistentibus perturbationibus, nec convenit de rebus adeo i Matth. 12, 50. 1 Matth. 24, 35. 2 Hebr. 4, 12. 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom