Circulares litterae adioecesanae anno 1944. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Venerabiles Fratres I Nr. 1. Archi prae­sul pro no­vello anno salutat . Clerum. Cum iniquis hisce gravissimarum tenlationum et fatalium ab Ecclesia et Patria apostasiarum temporibus permultos etiam ex ipsis fidelibus nostrae pastorali sollicitudini concreditis velut ante oculos nostros a seria vita religiosa atque civica, necnon et a recta salutis via misere defecisse doleamus: sine intermissione Nobis et Vobis agendum et orandum est, ut iidem superna adiuti gratia, tandem resipiscant atque mente perspiciant et corde retineant nonnisi per Christum attingi posse mortalium finem ultimum, propter quem antiqui quondam Patres desiderio Christi salutiferum desiderabant adventum. Postquam autem, toto orbe terrarum in pace composito, Christus vere natus est nobis: maiores nostri Nativitatis Eius diem, annua celebritate recurrentem, laeto semper graloque animo colebant. Idem dies festus, quem nos quoque cum sancta fiducia celebrare consuevimus, hocce calamitatis et miseriae tempore, immani nationum fratricidio, tristi vero humani generis suicidio foedatus, nuper illuxit nobis, qui cum terrestri Jesu Christi Vicario totius iam humanae familiae periculo timemus. Quapropter hisce tempestatibus, quando vastatore bello omnia divina humanaque misere permiscentur et etiam innocentibus quibusque verum excidium paratur: cum Venerabili Archidioecesis Nostrae Clero et fideli populo, cumque omnibus concivibus peiora adhuc formidamus, nisi gens nostra Christum Regem suum agnoverit Eiusque paruerit imperio, ac nisi divina misericordia, valida Sanctae Margaritae nostrae, a Sanctissimo Patre nuper Sanctorum auerola condecoratae, intercessione, piis nostris triduanis et octiduanis supplicationibus mox parandis, ac paterna Sanctitatis Suae cooperatione, nostra denique vita privata et domestica secundum Deum in iustitia et sanctitate veritatis componenda, benigne a nobis averterit, quae modo pertimescimus. Nostrum igitur Vestrumque erit, ut hoc novello vertente anno humilibus orationibus, frequentibus ad fidelem populum sermonibus, scriptis denique privatis et publicis Ecclesiae, Patriae, minorum praecipue Civitatum, christi- fidelium, omniumque hominum fratrum nostrorum dignitatem et iura defendere, imminentia vero a dextris et a sinistris pericula ostendere et avertere, totius

Next

/
Oldalképek
Tartalom