Circulares litterae dioecesanae anno 1942. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
I.
Archiprae- sul pro no- yello anno salutat Clerum. CIRCULARES DIOECESANAE. I. L AU D E T U R JESUS CHRIS T U S ! Venera b i les Fra tres! Cum nostris tempestatibus omnia divina humanaque misere permisceantur, mor- talesque mobilitate animi nova semper alii aliis promittant, nova ab aliis exspectent: nobis Christus Dominus, Cuius salutiferae nativitatis festum catholica fiducia nuper exspectatum catholica laetitia concelebravimus: eadem ipsa promittit, quae maioribus nostris olim promiserat, eadem hocce novello anno pie precantibus religioseque victuris collaturus est, quae ipsis per Ecclesiam suam credentibus et viventibus iam contulerat: fidem dico immutabilem, christianos mores, in utraque vita veritatem et iustitiam itemque Christianam pacem et beatitudinem. Jesus enim Christus heri et hodie, Ipse et in saecula.1 In qua rerum hominumque instabilitate nos Christi Sacerdotes, Jpsius vestigia prementes, nostris fidelibus, nostris familiis, nostrae iuventuti, nostrae denique nationi pastores flecti nescii, coadiutoresque stabiles et immobiles adstemus oportet. Quodsi nova, quam mortales promittunt, vita fuerit vita veritatis: veniat; si fuerit vita iustitiae: veniat; si fuerit vita Christianis virtutibus ornata: veniat; si tandem fuerit pro confratribus et concivibus nostris itemque pro omnibus nationibus vita Christianae pacis et beatitudinis: veniat! Si vero fuerit vita mendacii, si iniuriarum, si omne genus vitiorum, si demum vita, quae Christum auferat nostris fidelibus, nostris concivibus, nostris familiis, nostrae iuventuti, nostrae nationi, fratribusve in qualibet orbis terrarum plaga degentibus: tunc longe absit a nobis! Non enim nos nova exspectamus, sed meliora. Pro rebus itaque melioribus una Nobiscum conlaborantibus Vobis itemque fidelibus Nostrae curae divinitus concreditis hocce novello et iam vertente anno supernarum gratiarum copiam fervidis orationibus exposcimus. Cumque pro Vestro in Nos studio, pro Vestra caritate, pro Vestris deferentibus votis grates ex corde rependimus, paterno affectu Nostram benedictionem peramanter Vobis omnibus impertimus in nomine Patris f, et Filii 7, et Spiritus 7 Sancti. Arnen. Strigonii, die 1. Januarii 1942. ■f* Justinianus. 1 Hebr., XIII, 8. 1