Circulares litterae dioecesanae anno 1941. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

VIII.

53 XII mandato, omnes ubique terrarum Ordina­rios vehementer hortatur, ut per semetipsos ac per curatores animarum aliosque utrius- que cleri sacerdotes instanter christifideles edoceant. 1° de Sacrificii Missae natura et excel­lentia atque de eiusdem finibus ac salutaribus effectibus pro mundi vita, et demum de eius­dem ritibus ac caeremoniis, ut ipsi non pas­sive tantum eidem intersint, sed cum sacer­dotibus Sacrum peragentibus unum sint animo et corde, fide et caritate; 2° de gravi, qua tenentur, obligatione Missam audiendi, quotquot rationis usu com­potes sunt, diebus dominicis aliisque festis de praecepto (can. 1248 Codicis I. C.), quum aga­tur de praecipuo actu cultus externi et publici, Deo debiti, quo supremum in nos imperium Dei Creatoris, Redemptoris et Conservatoris agnoscimus; 3° de Sacrificii Missae vi impetratoria et propitiatoria, qua bene perspecta ac cognita, fideles allidantur ad eidem Sacro frequenter ac etiam quotidie, si fieri potest, adsistendum, ad gratias Deo agendas, ad beneficia obtinenda, ad peccata expianda cum propria tum eorum qui vita sunt functi, memores moniti Sancti Augustini: „Audeo dicere quod Deus, cum esset omnipotens, plus dare non potuit; cum esset sapientissimus, plus dare nescivit; cum esset ditissimus, plus dare non habuit“ (tract. 84 in loan nem); 4° de coelestis convivii saluberrima par­ticipatione quoties Sacro intersunt, quo arctius Christo adhaereant, prout est in Decreto huius Sacrae Congregationis diei 20 Decembris 1905. De quotidiana SS. Eucharistiae sumptione, et ad mentem eiusdem Tridentinae Synodi: „Optaret quidem sacrosancta Synodus ut in singulis Missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eu­charistiae perceptione communicarent, quo ad eos sanctissimi huius Sacrificii fructus uberior proveniret“ (sess. XXII, cap. 6), iuxta illud ipsius lesu Christi: „Ego sum panis vivus qui de coelo descendi. Qui manducat ex hoc pane vivet in aeternum. Qui manducat me et ipse vivet propter me“ (Ioann. VI); 5° de dogmate Sanctorum communionis, cuius vi Sacrificium Missae uberrime appli­catur non tantum pro fidelibus defunctis, qui piaculari igne suas expiant humanas labes, sed etiam pro hominibus qui vitam degunt, quippe qui, tot tantisque angustiis et calami­tatibus, in praesens potissimum, undique pressi, indigent ut misericordiam apud Deum inve­niant et auxilium consequantur. Quo vero facilius locorum Ordinarii ce- terique animarum curatores haec praescripta in rem deducant, saepius fideles revocent ad vitam secundum Christi praecepta vere com­ponendam, ea omnia in sui vivendi ratione devitantes, quae fidem moresque Christianos vel minus deceant. Quare improbare ne ces­sent immodicos sumptus, quos fideles vani­tate adlecti, in variis vitae adiunctis aliquando insumunt, illo quandoque praetermisso Sacri­ficio Missae, quod omnium cumulate suffra­giorum et gratiarum potissimum adiumentum et divitiarum Dei infinitus est thesaurus. Denique ad omnia haec assequenda cu­ratores animarum adiutricem requirant ope­ram Confraternitatum seu Sodalitatum San­ctissimi Sacramenti, quae in unaquaque pa­roecia, ad normam canonis 711 § 2 Codicis I. C., ideo praecipue institutae sunt, ut omni­bus fidelibus exemplo auxilioque sint in prae­stando atque alendo cultu Eucharistico. Quodsi, Deo favente, populus Christianus huiusmodi hortationibus Ordinariorum et cu­ratorum animarum alacri animo obsequutus fuerit, Eucharisticum Sacrificium, quo nihil Deo honorabilius, nihil iucundius esse potest, fiet revera pro totius mundi salute fons vitae et sanctitatis. Datum Romae, die 14 mensis Iulii, anno 1941. F. Card. Marmaggi, Praefectus. I. Brimo, Secretarius. A püspöki kar határozata értelmében a hittankönyvek ezentúl .csak a szakbírálat javasló véleményezése alapján nyernek egy­házi jóváhagyást. Ezzel kapcsolatban úgy rendelkezem, hogy a főegyházmegye területén megjelent, vagy megjelenő minden hittankönyv szakbírá­lat céljából az egyházmegyei hatósághoz kül­dessék. Az iskolaévvégi torlódások elkerülése végett kívánatos, hogy a hittankönyvek mielőbb megküldessenek. Eddig a következő hittankönyvek enge­délyeztettek : Római Katolikus Elemi Katekizmus, Röm. Kath. Elementarkatechismus, Római Katolikus Kis Katekizmus, Kleiner Röm. Kath. Katechismus, Karácsonyi S.: Kis Biblia, Római Katolikus Nagyobb Katekizmus. Pokorný E.: Ószövetségi Bibliai törté­netek. Pokorný E.: Újszövetségi Bibliai törté­netek. Radó—Rajeczky: Az újszövetségi kinyi­latkoztatás története. Schütz Antal: Hittan — Erkölcstan — Egyháztörténetem — Hitvédelem. 6760., 8M0. sz. Hittan­könyvek bírálata és engedélye­zése. 8*

Next

/
Oldalképek
Tartalom