Circulares litterae dioecesanae anno 1939. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
IX.
46 Nr. 5672. Instructio S.Congr.-nis de Prop. Fide circa prudentio- rem de rebus missionali- bus tractandi rationem. Non semel animadvertit haec Sacra Congregatio in periodicis commentariis atque in libris de opera missionali necnon in publicis de eadem re sermonibus, ita aliquando depingi mores, cultum, indolem, statum gentium quibus advehenda est Catholica Fides, ut videantur earum potius mala quam bona efferri. Quod quidem nullo adverso animo fieri, quin potius eo solummondo consilio ut ardentior excitetur amor in fratres nondum luce Christi fruentes abundantioraque aúxilia suppend itentur operibus religionis et caritatis, nemo certe dubitaverit, id tamen quam absonum sit a mutua inter populus urbanitate, quantum immo aequitatem laedat et iustitiam, quantum denique indignationem iure in gentibus excitet de quibus huiusmodi narrantur, facile patet cuivis consideranti quid ipse sentiret si de sua ipsius patria pariter loquéntes nosset exteros. Eo magis autem omnino devitanda apparet talis se gerendi ratio, quod opinionem ingenerare potest falsam et missionariis iniu- riosam eorumque ministerii successui perniciosam : eos sciliet non accedere ad gentes ea cum cordis caritate, qua, non metientes alios modulo suo, studeant aperto et propenso animo eas comprehendere et existimare et amare. Itaque Sacra haec Congregatio e nixe commendat omnibus de re missionali íšTvŕT scripto sive sermone tractantibus, ut de aliis nationibus loquantur eadem prorsus obser- vantia, qua ipsi ab alienis de sua patria sermonem haberi desiderant. Qua ni circa rem, prae mente insuper habeant, nitere gentes non paucas, in quibus opus missionale exercetur, antiquo nobilique vitae cultu humanitateque; ita ut ipsae aegre indignanterque ferant si indiscriminatim cum iis populis recenseantur et quasi aequentur, qui passim minus evoluti, ut dicitur, habentur. Neque fas esto ex singulis casibus generalem ingerere iniuriosam et falsam de cuncto populo opinionem. Quae sapientissima divus Paulus dedit monita prae oculis semper habeantur eaque pervigili studio observentur: „Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum : sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros. (2 Cor. 6,3 sq.). Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide die 9 Junii 1939. Petrus card. Fumasoni Biondi, Praefectus. f Celsas Constantini, Archiep. hV.Theodos., Secretarius. (A. A. S. 1939. 15. Julii.) Strigonii die 17. Augusti 1939. Emmi Patres Pontificiae Commissionis ad Codicis canones authentice interpretandos, propositis in plenario coetu quae sequuntur dubiis, responderi mandarunt ut infra ad singula : I. De episcopo proprio sacrae ordinationis. D. I. An laicus, qui a proprio Episcopo ad primam tonsuram promotus sitin servitium alius determinatae dioecesis de consensu huius Episcopi, huic dioecesi incardinatus sit ad normam canonis III. §. 2. R. Affirmative. D. II. An Episcopus dioecesis, in cuius servitium laicus ad primam tonsuram a proprio Episcopo promotus fuerit, illi hire proprio et exclusivo ordines conferre aut litteras dimissorias dare valeat ad normam canonis 955 § 1, licet ipse in eadem dioecesi domicilium nondum acquisiverit. R. Affirmative. II. De religiosorum saecularisatione. D. Utrum verba loci Ordinarius, de quibus in canone 638, designent Ordinarium loci commorationis religiosi, an Ordinarium loci domus principis. R. Affirmative ad primam partem, negative ad secundam. III. De habitu et insignibus confraterni- talum. D. An vi canonis 714 confraternitas de licentia Ordinarii loci immutare possit proprium habitum vel insignia, quin amittat iura et privilegia praesertim praecedentiae et indulgentiarum. R. Affirmative, salvis tamen legibus liturgicis. Datum Romae, e Civitate Vaticana, die 24 mensis Julii, anno 1939. — M. Card. Massimi, Praeses. I. Bruno, Secretarius. (A. A. S. 1939. 19. Augusti.) Strigonii, die 28. Augusti 1939. Feria IV, die 21 Junii 1939. In generali consessu Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii Emi ac Revmi Domini Cardinales rebus fidei ac rerum tutandis praepositi, audito RR. DD. Consultorum voto, damnarunt atque in indicem librorum prohibitorum inserendum mandarunt librum qui inscribitur: Gabriele D’Annunzio, Solus ad Solam. Et sequenti Feria V., die 22 eiusdem mensis et anni, Ssmus D. N. D. Pius Divina Providentia Pp. XII., in solita audientia Excmo ac Revmo D. Adsessori Sancti Officii concessa, 5992. sz. Responsa ad proposita dubia. Nr. 567(1. Liber Gabrielis D’Annunzio „Solus ad solam“^ damnatur.