Circulares litterae dioecesanae anno 1939. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

VIII.

Vili Nr. 3164. Indulgen- iae Aposto licae. INDULGENTIAE APOSTOLICAE, quas Summus Pontifex Pius PP. XII, in audi­entia infra scripto Cardinali Paenitentiario Maiori die 11 Martii 1939 impertita, benigne concessit christifidelibus, qui aliquod pietatis vel religionis obiectum, a se vel a sacerdote potestatem habente benedictum, possident ac peculiaribus imperatis conditionibus satis­fecerint. Indulgentiae. 1. Quisquis saltem semel in hebdomada recitare consueverit coronam Dominicam, vel aliquam ex coronis beatae Mariae Virginis, vel rosarium aut saltem eius tertiam partem, | vel officium parvum eiusdem B. Mariae Vir- j ginis, vel saltem vesperas aut nocturnum cum laudibus officii defunctorum, vel psalmos pae- nitentiales aut graduales, vel consueverit sal­tem semel in hebdomada aliquod opus ex illis peragere quae sub appellatione „Operum misericordiae“ agnoscuntur, vel Missae inter­essé, servatis conditionibus confessionis sacra- mentalis, sanctae Communionis et alicuius orationis ad mentem Summi Pontificis, lucra­bitur Indulgentiam plenariam diebus Nativita­tis Domini, Epiphaniae, Resurrectionis, Ascen­sionis, Pentecostes, Ssmae Trinitatis, Corporis Domini eiusdemque Sacratissimi Cordis, Puri­ficationis, Annuntiationis, Assumptionis, Nati­vitatis et Immaculatae Conceptionis B. Mariae Virginis; Nativitatis S. Ioannis Baptistae; utriusque festi S. Ioseph Sponsi B. Mariae Virginis; Ss. Apostolorum Petri et Pauli, An­dreáé, Iacobi, Ioannis, Thomae, Philippi et Iacobi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Iudae, Matthiae atque Omnium Sanctorum. Si quis vero ad sacramentalem confessio­nem ac ad sanctam Communionem minime accesserit, corde tamen contritus ad mentem Summi Pontificis aliquantisper precatus fue­rit, singulis diebus supra recensitis partialem septem annorum lucrabitur Indulgentiam. Insuper quisquis aliquod ex praedictis pietatis vel caritatis operibus expleverit, quo­ties id peregerit, partialem trium annorum Indulgentiam adipiscetur. 2. Sacerdotes, qui nullo legitimo impedi­mento detenti quotidie s. Missae sacrificium I celebrare consueverint, Indulgentiam plena­riam festis supra memoratis consequentur, additis sacramentali confessione et oratione ad mentem Summi Pontificis. Quoties vero ipsi Sacrum litaverint, par­tialem quinque annorum Indulgentiam ac­quirent. 3. Qui recitationi divini officii tenetur, i obligationi huic obtemperans, plenariam In- j diligentiam iisdem recensitis festis lucrabitur, servatis pariter conditionibus confessionis sa- cramentalis, sacrae Communionis et orationis ad mentem Summi Pontificis. Qui vero hoc peregerit saltem corde contrito, partialem quinque annorum Indul­gentiam singulis vicibus adipiscetur. 4. Quisquis cum primo diluculo, tum meridiano tempore, tum sub vesperam, vel cum primum postea potuerit, orationem vulgo Angelus Domini, tempore autem paschali Regina caeli aut, has preces ignorans, quin­quies Ave Maria recitaverit; itemque sub pri­mam noctis horam psalmum De profundis vel, si eum nesciat, Pater Noster cum Ave Maria et Requiem recitaverit, partialem quin­gentorum dierum Indulgentiam consequetur. 5. Eandem Indulgentiam acquiret qui quavis feria sexta de Passione et Morte D. N. Iesu Christi aliquantulum pie cogitaverit, ter- que Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam devote recitaverit. 6. Qui suam conscientiam excusserit et peccata sua sincere detestatus fuerit cum pro­posito se emendandi, devoteque recitaverit semel Pater Noster, Ave Maria et Gloria Patri in honorem Ssmae Trinitatis, aut quinquies Gloria Patri in memoriam Quinque Vulnerum D. N. Iesu Christi, trecentorum dierum Indul­gentiam lucrabitur. 7. Quisquis pro agonizantibus oraverit, pro iis Pater Noster cum Ave Maria saltem semel recitando, partialem centum dierum Indulgentiam adipiscetur. 8. Qui demum, in mortis articulo con­stitutus, animam suam devote Deo commen­daverit et, rite confessus ac sacra Synaxi re­fectus vel saltem contritus, Ssmum Iesu No­men ore, si potuerit, sin minus corde devote invocaverit et mortem de manu Domini, tam­8

Next

/
Oldalképek
Tartalom