Circulares litterae dioecesanae anno 1938 ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

VIII.

VIII. 4261. sz. Imák a hazáért. Nr. 4212. Variationes faciendae in rubricis Breviarii et Missalis Romani. A püspöki kar ť. hó 4-iki üléséből ki­folyólag elrendelem, hogy hazánk igaz ügyéért és jogos igényeinek kielégítéséért minden nagy­mise után elmondassék a Szent István Társu­lattól a plébániákra kiküldött ima. Oratio imperata gyanánt tamquam pro re gravi elmondandó a Magna Domina misé­jének oratioja. További intézkedésig minden más oratio imperata szünetel. Buzdítom Tdő Papjaimat, hogy különösen szabad sz. miséiket ajánlják fel fenti szándékra. Esztergom, 1938. október 8. Edita nuperrime a Sacra Paenitentiaria Apcstolica nova Collectione precum et piorum operum, quae a Sancta Sede indulgentiis ditata sunt, ut ampliores istae largitiones suis quibus­vis locis adnotarentur, abrogatis veteribus concessionibus, Sacra Rituum Congregatio, vigore facultatum sibi a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa XI tributarum, sequentes variationes in rubricis Breviarii et Missalis Romani faciendas esse decrevit: I— in Breviario Romano. 1. In initio, post verba: Ordinarium Di­vini Officii iuxta Ritum Romanum persolvendi, ponatur haec rubrica : Clericis in sacris constitutis, qui integrum divinum Officium, quamvis in partes distri­butum, coram Ssmo Sacramento, sive publi­cae adorationi exposito sive in tabernaculo adservato, devote recitaverint, conceditur: Indulgentia plenaria, si praeterea sacramenta- lem confessionem instituerint, ad eucharisti- cum Convivium accesserint et ad mentem Summi Pontificis oraverint. Pius Pp. XI. 23. Octobris 1930. Iis vero, qui divinum Officium coram Ssmo Sacramento, ut supra, ex parte tantum recitaverint, conceditur: Indulgentia quingen­torum dierum pro unaquaque hora canonica. Pius Pp. XI. 18. Maii 1933. Iisdem autem clericis, qui divinum Offi­cium in alias preces commutatum rite obti­nuerint, si preces eiusmodi coram Ssmo Sacra­mento, ut supra, devote recitaverint, conce­ditur: Indulgentia plenaria, additis sacramen­tali confessione, sacra Communione et oratione ad mentem Summi Pontificis. Pius Pp. XI. 7. Novembris 1932. 2. In eodem Ordinario, rubrica praemissa Orationi Aperi Domine, mutetur in aliam: Antequam inchoetur Officium, laudabiliter dicitur, sub singulari semper numero, sequens Oratio; pro qua Summus Pontifex Pius Pp. XI. j sub die 17. Novembris 1933. Indulgentiam trium annorum concessit. 3. Item in eodem Ordinario rubrica Ora­tioni Sacrosanctae praeposita,mutetur in aliam: Cum expletum fuerit Officium, laudabili­ter dicitur sequens Oratio ; pro qua Summus Pontifex Pius Pp. XI., sub die 1. Decembris 1933. indulgentiam trium annorum concessit. Praeterea Clericis in sacris constitutis et Sa­cerdotibus eam devote post Officium recitan­tibus Summus Pontifex Leo X. defectus et culpas in eo persolvendo ex humana fragili­tate contractas, indulsit. Dicitur autem flexis semper genibus in privata etiam recitatione, praeter quam ab iis, qui ob certam infirmi­tatem vel gravioris impedimenti causam ne­queant genuflectere. II— in Missali Romano. Rubricae de indulgentiis appositis ad Orationes pro opportunitate dicendas ante Missae celebrationem reformentur ut sequitur: 1. Ante antiphonam Ne reminiscaris: Quilibet Sacerdos, ex concessione Pii Pp. XL, sub die 3. Octobris 1936. lucrari po­test: Indulgentiam quinque annorum, si ante Missae celebrationem, recitet Psalmos 83, 84, 85, 115 et 129 cum adnexa antiphona, versi­culis et Oremus ut infra; plenariam, si per integrum mensem praedictas preces quotidie recitaverit, additis confessione sacramentali et oratione ad Summi Pontificis mentem. 2. Post inscriptionem Oratio S. Ambrosii Episcopi et ante verba Die Dominica insera­tur rubrica: Indulgentia trium annorum pro qualibet ex sequentibus orationibus S. Ambrosii si in die assignata recitetur. Pius Pp. XI., 3. Octo­bris 1936. 3. Ante aliam orationem S. Ambrosii Ad mensam reformetur rubrica: Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI., 3. Octobris 1936. 4. Ante orationem S. Thomae Omnipo­tens sempiterne Deus sic reformetur rubrica : Indulgentia trium annorum; plenaria, dummodo quotidiana orationis recitatio in integrum mensem producta fuerit et praeterea sacramentalis confessio, alicuius ecclesiae vel publici oratorii visitatio et ad mentem Summi Pontificis preces additae fuerint. Pius Pp. XI., 10. Decembris 1936. 5. Ante orationem ad B. Mariam V. O Mater pietatis ita mutetur rubrica: Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI., 3. Octobris 1936. 8

Next

/
Oldalképek
Tartalom