Circulares litterae dioecesanae anno 1938 ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

VII.

44 curent ut analogis poenis plectantur et alii ecclesiae rectores, congrua congruis referendo, qui graviter delinquant in arduo eis commisso munere obeundo, collatis ad id necessariis et opportunis facultatibus per hanc S. Congre­gationem, quatenus opus sit. Quibus aufugien­dis poenis haud suffragatur causa forte a parocho aliisve, quibus SS. Species custo­diendae incumbunt, allata, qua tabernacula patentia relinquantur clavesque in loco tuto non custodiantur alius sacerdotis incuria: ipsos enim manet diligens sollersque cura sacrorum vasorum et Ssmae Eucharistiae propriumque munus fideliter et vigilanter cavendi ne, divinis officiis absolutis, ciboria exponantur cuilicet iniuriae sacrilegaeque direptioni. Equidem est animadvertendum et in memoratum sacerdotem et in quemlibet alium huius neglegentiae reum similibus poenis, quippe qui occasionem tanto sceleri sua culpa dederint. Ut autem locorum Ordi­narii poenis prosequi queant et delinquentes religiosos utriusque sexus etiam exemptos iuxta has apostolicas praescriptiones in negotio, de quo agimus, vi huius Instructionis facul­tates committimus necessarias cumulative cum eorum Superioribus religiosis Maioribus, quibus haec S. Congregatio idem onus imponit, reservata tamen uni Episcopo facultate processum conficiendi, de quo sub litt, b) in casu ibi descripto. d) Diligenter inquirant utrum ecclesiae et oratoria quibus Ssmae Eucharistiae asser- vatio iure communi (cfr. can. 1265 § 1 n. 1, 2) non competat, hac facultate polleant ex apostolico induito per Breve in perpetuum aut per rescriptum ad tempus concessum: quoties veyo compererint hoc privilegium legitimo iure non esse suffultum, tamquam abusum satagant removere. Praeterae, ne se nimis faciles praebeant in suscipiendis et commendandis precibus pro impetranda facultate asservandi Ssmam Eucharistiam in locis, quae de communi iure eadem carent, immo abstineant prorsus, nisi gravissimae causae intersint, praesertim in privatis oratoriis et ecclesiis a domibus fidelium nimis dissitis, in desertis montibus magnisque camporum spatiis sitis, quibus non suppetant ea omnia quae pro fideli et tutissima custodia SS. Specierum requiruntur. Tolerabilius sane erit ut quandoque etiam notabili fidelium parti commodum non praebeatur Ssmae Eucharistiae adorandae, quam ut Eadem exponatur sat probabili periculo profanationis. Immo et potestas hisce litteris committitur Excmis Episcopis locorumque Ordinariis revocandi facultatem asservationis Eucharis­tiae in ecclesiis et oratoriis, etiam privatis, quae hoc apostolico privilegio per indultum, fruuntur, quoties adnotent aut graves abusus intercessisse aut non omnes concurrere con­ditiones pro secura custodia, reverentia cultuque debito erga Ssmum Sacramentum. Hae sunt canonicae normae potioresque cautelae, quas huic S. Congregationi visum est locorum Ordinariis praecipere ut vicissim parochis ceterisque Ssmi Sacramenti custo­dibus pressius commendent exsecutioni tra­dendas ad quoslibet convellendos abusus, si qui irrepserint, et, quamvis desint, ad eosdem praecavendos: aliae, quae pro temporum et locorum adiunctis magis idoneae videantur ad eundem finem aptius attingendum, eorun­dem Pastorum zelo sollertique industriae relinquuntur. Eos igitur, his praesidiis adiutos, in Domino deprecamur et obtestamur ut omnibus viribus contendant ad efficaciter Ssmam Eucharistiam tutandam et impia scelestorum hominum molimina arcenda ab eodem Sacramento „quo nihil dignius, nihil sanctius et admirabilius habet Ecclesia Dei, cum in eo contineatur praecipuum et maximum Dei donum et ipsémét omnis gratiae et sancti­tatis fons, auctorque Christus Dominus.“° Id quidem erit Ipsis eorumquc sacerdotibus et fidelibus pignus indeficiens supernae divinae protectionis. Ssmus Dominus Noster Pius divina Pro­videntia Pp. XI, in audientia Excmo Secre­tario H. S. C. die 7 Maii a. 1938 concessa, praefatam Instructionem, ab EE. PP. in plenario Conventu diei 30 Martii anni eius­dem probatam, benigne confirmare et Auctori­tate Sua Apostolica ratam habere dignatus est, mandans ut Instructio eadem in officiali Commentario Acta Apostolicae Sedis publici iuris fiat et ab omnibus Ordinariis tum loco­rum tum personarum aliisque, ad quos speciatim spectat, religiosissime servetur, contrariis quibuscumque minime obstantibus. Datum Romae, ex aedibus S. C. de Disci­plina Sacramentorum, in festo Ascensionis Domini a. 1938. D. Card. Jorio, Praefectus. — F. Bracci Secretarius. (A. A. S. 26. Maii 1938.) A Szentszék sz. kongregációjának itt kö­zölt utasítása fontos rendelkezéseket tartal­maz, melyeknek elmulasztása szigorú bünte­téseket vonhat maga után. Azért kiki gondo­san olvassa el azt és tartsa magát az abban foglaltakhoz. Zárdalelkészek, illetőleg apáca­kápolnák és templomok igazgatói a 7. pont­9 Rit. Rom., tit. IV, cap. I. n. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom