Circulares litterae dioecesanae anno 1938 ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

V.

30 Nr. 2492. S. Congr. Concilii de abstinentia et ieiunío in vigilia Nativ. D.-ni. plecteretur, et novo usui novisque huius Officii praescriptis ordinate responderet, quae idcirco Suprema Auctoritate duce invecta sunt, ut indulgentiarum doctrinam atque incrementa nostra hac aetate moderarentur. Quapropter Sacra Paenitentiaria Apos- tolica, ut Beatissimi Patris mandata faceret, post diuturnum studium diligentemque labo­rem, preces et pia opera, ad praesentem hanc diem a Summis Pontificibus indulgentiis ditata, in unum collegit et in vulgus edidit; tum ea videlicet, quae in favorem quorumdam coetuum spiritualibus hisce muneribus insig­nita fuerunt: idque ad normam perficiendum curavit earum immutationum atque rationum, quas Suprema ipsa Auctoritas proposuerat. In Audientia vero infrascripto Cardinali Paenitentiario Maiori die 22 mensis Decembris vertentis anni concessa, Ssmus 1). N. Pius divina Providentia Pp. XI. Collectionem hanc, typis vaticanis impressam, approbavit et con­firmavit et, abrogatis generalibus indulgen­tiarum concessionibus in eadem Collectione non relatis, ipsam tantum uti authenticam haberi mandavit. Contrariis quibuslibet speciali mentione dignis minime obstantibus. Datum Romae, ex S. Paenitentiaria Apostolica, die 31 Decembris 1937. L. Card. Lauri, Paenitentiarius Maior. — S. Luzio, Regens. (A. A. S. 1938. pag. 110.) Strigonii, die 5. Maii 1938. Die 13. Nov. 1937. Species facti. — Novissimis temporibus nonnulli locorum Ordinarii huic Sacrae Con­gregationi exposuerunt haud parvas adesse difficultates in observanda lege abstinentiae et ieiunii in pervigilio Nativitatis Domini, sive ob inductam praxim celebrandi proximam festivitatem inde a pervigilio etiam epulis, qualitate et quantitate vetitis a lege, sive oh curas et labores quibus fideles et sacerdotes hac die premuntur. Quapropter iidem Ordinarii petierunt ut obligatio haec cessaret a meridie ipsius per­vigilii, uti statutum est pro Sabbato Sancto in canone 1252 § 4 Codicis iuris canonici. Animadversiones. — Contra petitam dis­pensationem extare videtur peculiaris lex, de qua in canone 1252 § 2, ideo lata, ut fideles rite praeparentur ad pie sancteque Incarnatio­nis Domini mysterium recolendum, cuius festivitas, quae inter maximas Ecclesiae catho­licae recensetur, nonnisi absoluto eodem per­vigilio seu a media nocte liturgice celebratur. Rationes vero, quae pro dispensatione efferuntur, non videntur solido niti funda­mento. Et praxis in contrarium inducta potius abusus est dicenda, ideoque pro viribus ad- laborandum est ab iis praesertim, quibus cura imminet animarum, ut removeatur. Extra­ordinaria praeterea sacerdotum ac fidelium in huiusmodi pervigilio defatigatio occurit fere ubique in universa Ecclesia. Ceterum in casibus particularibus praesto sunt principia theologiae moralis de causis a ieiunio excusantibus, neonon quae in canone 1245 § 1 statuuntur. Denique concessio per canonem 1252 § 4 facta quoad Sabbatum Sanctum adduci ne­quit in exemplum, cum Resurrectio Domini inde a meridie eiusdem pervigilii celebretur. Resolutio. — In plenariis autem comitiis, die 13 novembris 1937 habitis, Emmi Patres huius Sacrae Congregationis ad propositum dubium: „An et quomodo expediat concedere dispensationem a lege abstinentiae et ieiunii in privigilio Nativitatis Domini“, responde­runt : „Negative, seu non expedire, et ad men­tem. Mens autem est ut Ordinarii satagant opportunis instructionibus fideles inducere ad ius commune servandum.“ Quam resolutionem in audientia diei 18 eiusdem mensis referente subscripto S. Con­gregationis Concilii Secretario Sanctissimus Dominus Noster Pius PP. XI approbare et confirmare dignatus est. I. Bruno, Secretarius. (A. A. S. 1938. Nr. 6. p. 160.) Strigonii, die 7. Juni 1938. Minthogy a bitfelekezeti iskolák tanítói köztisztviselők (1907: XXVII. 1. §.), azért reá­juk is vonatkozik a vallás- és közoktatásügyi miniszter 18.901/938. ein. számú rendelete, melyet a 3400/938. M. E. rendelettel a köz- tisztviselők és egyéb alkalmazottak egyesületi tagságáról kiadott. A rendeletet a következők­ben egész terjedelmében közlöm, hozzátéve, hogy a rendelet kézbesítéséről a fennhatósá­gunk alá tartozó elemi, polgári, továbbképző- és iparostanonc-iskolákra nézve a tanfelügyelő­esperesek gondoskodjanak. A középiskolákra nézve a kát. középiskolai főhatóság fog intéz­kedni. A tanító, tanítónő-, óvónőképző, felső kereskedelmi és ipari középiskolák tanerőinek a rendeletet főtanfelügyelőségem fogja kikül­deni. Megfelelő nyomtatványok kibocsájtásá- ról gondoskodás történik. „A m. kir. minisztérium 3400/1938. M. E. sz. rendelete megtiltja a hatóságok, köz­hivatalok és közintézetek tagjainak és köze­2363. sz. A köztiszt­viselők (tanítók) egyesüleíi tagságára vonatkozó kormány- rendelkezés.

Next

/
Oldalképek
Tartalom