Circulares litterae dioecesanae anno 1937. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

VI.

28 Nr. 2460. Decretum de libro „II razzismo“ damnato. Nr. 1957. Pium exercitium quod diem sacer­dotalem vocant, indul­gentiis ditatur. Fidei morumque integritati tutandae praepo­siti, omnibus mature perpensis, respondendum decreverunt: Ad 1. Negative. Ad 2. Recurrendum ad S. Officium in singulis casibus. Hanc vero Emmorum Patrum resolutio­nem, in audientia E. P. M. Adsessori S. Officii die eiusdem mensis et anni impertita, Ssmus D. N. Pius Divina Providentia Papa XI adpro- bare et Suprema Sua Auctoritate confirmare dignatus est, ac publici iuris fieri iussit. Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 10 iunii 1937. — I. Venturi, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius. Feria IV, die 9 iunii 1937 In generali consessu Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii Emmi ac Revmi Domini Cardinales rebus fidei ac morum tu­tandis praepositi, audito RR. DD. Consultorum voto, damnarunt atque in indicem librorum prohibitorum inserendum mandarunt librum qui inscribitur: G. COGNI, II razzismo, Milano-Parigi, 1937. Et sequenti Feria V, die 10 eiusdem men­sis et anni, Ssmus D. N. D. Pius Divina Pro­videntia Pp. XI, in solita audientia Excmo P. D. Adsessori Sancti Officii impertita, relatam Sibi Emmorum Patrum resolutionem adpro- bavit, confirmavit et publicari iussit. Datum Romae, ex Aedibus Sancti Officii, die 19 iunii 1937. — I. Venturi, Supr. S. Congr. S. Officii Notarius. Strigonii, die 12. Augusti 1937. DECRETUM S. POENITENTIARIAL. Pium exercitium offerendi Deo, stato die singulis mensibus, sanctam Missam et Commu­nionem necnon omnes eiusdem diei orationes et quaecumque bona opera fiant pro Ecclesiae sacerdotibus et levitis, ut D. N. Iesus Chri­stus, summus et aeternus sacerdos, eos sanc­tificet faciatque sacerdotes secundum cor suum, postquam a Sancta Sede specialibus privi­legiis auctum est, (Act. Ap. Sedis, vol. 28. pag. 246.) ita celeriter per orbem catholicum sese extendit, ut quamplurimi Sacrorum Antistites omnium fere nationum illud libentissime exceperint, tamquam menti Ecclesiae et pie­tati fuleliumadmodum consentaneum commen­daverint eorumque non pauci in propriae dioecesis ecclesiis publice peragi voluerint. Tam felici permotus successu infrascriptus Cardinalis Paenitentiarius Maior, vigore peculi­arium facultatum a Ssmo D. N. Pio div. Provi­dentia Pp. XI. sibi tributarum, die 15. mensis Decembris 1936, ad uberiores fructus spiritua­les ex praedicto pio exercitio assequendos, in favorem christifidelium eidem sive publice sive privatim operam dantium in aliqua eccle­sia aut in publico vel (pro legitime utentibus) semipublico oratorio, Indulgentias quae se­quuntur benigne concessit: 1. plenariam, prima feria quinta vel primo sabbato cuiuslibet men­sis, feria quinta in Coena Domini, die festo beatae Virginis Mariae Reginae Apostolorum et diebus natalibus SS. Apostolorum, si prae­terea peccata sua sacramentali paenitentia rite expiaverint et ad mentem Summi Ponti­ficis preces fuderint; 2. partialem septem annorum, aliis anni diebus quibus idem pium exercitium saltem contriti ac devote peregerint; atque insuper, 3. partialem trecentorum dierum pro iis qui invocationem : „lesu, Salvator mundi, sanctifica sacerdotes et levitas tuos“ saltem corde contrito ac pia mente recita­verint. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Apostolicarum Litterarum in forma brevi expeditione, et contrariis quibuslibet minime obstantibus. Quam quidem concessionem Sibi relatam eadem Sanctitas Sua, in audientia infra- scripto Cardinali Paenitentiario Maiori die 10. vertentis mensis concessa benigne, approbare et confirmare dignata est ac, quo solet modo, publicandam mandavit. Datum Romae, ex Sacra Paenitentiaria die 12. Aprilis 1937. — L. Card. Lauri, Paeniten­tiarius Maior. — L. S. — S. Luzio, Regens. Strigonii, die 25. Junii 1937. A rendes bíróságok egymástól eltérő jog­erős határozatokat hoztak abban a kérdésben, hogy az egyházi adó az egyházközség ellen vezetett végrehajtás során lefoglalható-e. A m. kir. Kúria elnöke a vitás elvi kér­dés egyöntetű eldöntésének biztosítását a jö­vőre a Te. 128. §-ának 2. pontja alapján szük­ségesnek találván, azt a jogegységi tanács elé utalta. A m. kir. Kúria jogegységi tanácsának 88. számú polgári döntvénye így hangzik: Határozat: Az egyházi adó (hitközségi adó) a bevett felekezetekhez tartozó egyházközség (hitközség) ellen vezetett végrehajtás során nem foglal­ható le. Indokolás: A bevett vallásfelekezetek működésének a törvények rendelkezéseiben is elismert köz­2540. sz. A Kúria jog­egységi ta­nácsának döntvénye egyházi adó tárgyában.

Next

/
Oldalképek
Tartalom