Circulares litterae dioecesanae anno 1936. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
VI.
VI Nr. 2203. Sepultura personae catholicae in coemeterio acatho- lico prohibita. Nr. 2202. Responsa S. Congregationis Rituum ad quaedam dubia. Suprema S. Congregatio Sancti Officii respondit circa quaestionem sepulturae personae catholicae in coemeterio acatholico prolatam a Revmo Ordinario Olomucensi, litteris de die 21. Martii 1936, nr. 1711/35, uti sequitur: „In Congregatione Generali Feriae IV, diei 13. Februarii 1936, Eminentissimi ac Reverendissimi Patres, perpenso dubio ab Excellentia Tua Rev.-ma proposito, utrum nempe liceat sepelire in coemeterio acatholico ritu catholico et per ministrum catholicum personam catholicam, quae id ex pietate erga acatholicos parentes, propinquos aut amicos petat, aut ex alio fine honesto, decreverunt : Tumulationem catholici in coemeterio acatholico non esse permittendam, multo minus cum adsistentia ministri catholici et ritibus sepulturae ecclesiasticae. Mens est autem huius Supremae S. Congregationis, ut rite fideles doceantur circa doctrinam et disciplinam Ecclesiae in hac re.“ (Acta Curiae Episcopalis Brunensis Nr. 5100/6. 1936.) Strigonii, die 8. Julii 1936. S. Congregatio Rituum ad quaedam dubia ah Ordinario Brunensi exposita ddto 3. Martii 1936. responsa dedit, ex quibus etiam nos respiciunt sequentia : Die 3. Februarii in festo S. Blasii Ep. et Mart, datur benedictio gutturis S. Blasii, quam populus libenter accipit. Quum vero multi fideles, inter quos operarii et iuvenes studiosi, non possint aliis diebus, praeter Dominicam, ecclesiam adire ita ut hanc benedictionem non possint accipere, quaeritur: a) Utrum benedictio dari valeat Dominica festum S. Blasii insequenti, uti juxta decretum n. 4373 Aquen. simili de causa permittitur impositio Cinerum etiam Dominica 1. Quadragesimae? b) Fotestne haec benedictio per totam diem dari? c) Estne danda haec benedictio semper candelis accensis? Et S. Congregatio respondit ad a) et bj affirmative, ad c) negative. Sacerdos administrat duas ecclesias. In die commemorationis omnium fidelium defunctorum in utraque ecclesia celebrat Missam. Debetne idem sacerdos in illis duabus ecclesiis Missam canere iuxta primum formuláre e tribus Missis pro Die Commemorationis Omnium fidelium defunctorum, an in una ecclesia iuxta primum et altera iuxta secundum formuláre? Responsio S. Congregationis est: affirmative ad I. partem, negative ad II. partem. (Acta Curiae Ep. Brun. nr. 4000/5, 1936.) Strigonii, die 8. Julii 1936. Feria IV, die 10. Junii 1936. In generali consessu Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii E.mi ac Rev.mi Domini Cardinales rebus fidei et morum tutandis praepositi, audito RR. DD. Consultorum voto, damnarunt atque in Indicem librorum prohibitorum inserendos mandarunt duos libros a Sac. Georgio Sebastiano Huber conscriptos, quibus tituli : Vom Christentum zum Reiche Gottes, Regensburg, 1934. Weisheit des Kreuzes, Regensburg, 1935. Et sequenti Feria V, die 11 eiusdem mensis et anni, Ss.mus D. N. D. Pius Divina Providentia Pp. XI, in solita audientia Exc.mo ac Rev.mo Domino Adsessori Sancti Officii impertita, relatam sibi E.morum Patrum resolutionem approbavit, confirmavit et publicari i ussit. Datum Romae, ex aedibus Sancti Officii, die 17. Junii 1936. — I. Venturi, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius. Strigonii, die 17. Julii 1936. Nr. 2273. Libri damnati.