Circulares litterae dioecesanae anno 1936. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

V.

v Nr. 1809. Augustissi­mus Ponti­fex gratias agit pro votis ad 80-mum diem nata­lem a Nobis expressis. E.me ac Rev.me Domine Mi Obs.me! Qua pietate in Summum Ecclesiae Anti­stitem floreas, quosnam egregiae in Eum ob­servantiae sensus christifidelibus tuae curae creditis indere studeas, etiam e votorum ob­sequio patuit, quod ornatis disertisque verbis Ei protulisti, cum optatus semper natalis Eius dies reverteretur. De tam laeta devotionis et officii testi­ficatione Augustus Pontifex amat te gregem­que tuum vobisque Apostolicam Benedictio- nem, ditioris gratiae pignus, impertit. Manus tuas demisse deosculatus summo cum obsequio me peofiteor Dal Vaticano, die. 5. Junii 1936. Eminentiae Tuae hum.Ilum ac dev.um servum verum E. Card. IJacelli. E.mo acRev.mo Domino D.no Card. Justiniano Serédi, Archiepiscopo Strigoniensi, Strigonium. Nr. 1781. Festum S. Joan. Boscc Conf. ab universa Ecclesia cum officii et missa propria ce­lebrandum a S. Sanet, decernitur. S. Congregatio Rituum sequens de S. Joannis Bosco festo edidit decretum : Universo christiano populo summae lae­titiae fuit, quod sacro recurrente decimonono saeculo a salvifica redemptione, supremos 5 caelitum honores Beato Joanni Bosco Sum­mus Pontifex Pius Papa XI. decreverit. Quo ex tempore non Salesiana Familia tantum sed et quam plurimae dioeceses Eum veluti iu- ventutis patrem peculiari honore prosecutae sunt. Succrescente vero in dies devotione, ut uberiores sanctitatis fructus in fidelium prae­sertim iuvenum animis efflorescerent, innu­meri sacrorum Antistites Summum Pontificem Pium Papam XI. humillimis et instantibus precibus rogaverunt, ut ad universam exten­deretur Ecclesiam cultus tanti viri, de re catholica optime meriti. Sanctitas porro Sua, referente infrascripto Cardinale S. Rituum Congr. Praefecto, in audientia die 25. martii 1936., vota tot S. R. E. Cardinalium, Archi- episcoporum et Episcoporum benigne exci­piens, Festum S. Joannis Bosco, tamquam confessoris non pontificis, ab universa Ecclesia, sub ritu duplici minori, cum officio et missa die 31. januarii celebrandum decrevit, translato ad diem 28. januarii Festo S. Petri Nolasci, confessoris. — Contrariis non obstantibus qui­buscumque. — Datum Romae, ex Secretaria S. Rituum Congr., die 25. Martii 1936. — L. S. — C. Card. Laurenti, Praefectus. A. Carinci, Secretarius. Strigonii, die 30. Maii 1936. Inter publicas communesque pietatis Christianae in catholica Ecclesia significatio- I nes, inde a remotissimis temporibus peculia­rem locum sibi hire vindicant piae ad cele­briora Sanctuaria Deo, beatae Mariae Virgini vel Sanctis dicata, peregrinationes, ut quae ad poenitentiam agendam, ad fidem profiten­dam eandemque firmandam, ad gratiarum actionem pro acceptis divinitus beneficiis red­dendam plurimum conferant. Nil mirum proinde si, auctis hac nostra aetate itinerum facilitate atque commodis, et ipsae piae peregrinationes evaserint frequen- tiores opera praesertim et sollertia plurium coetuum, qui fere omnibus in Nationibus ad eas promovendas et moderandas constituti sunt. Nec quempiam latet quas memoravimus itinerum facilitatem et commoditates illud insimul effecisse, ut etiam itinera multiplica­rentur, cjuae alium in finem, recreandi scilicet animos, vel visendi urbes, vel studia et artes colendi, aliaque id genus unice vel praecipue susciperentur. Quae quidem rerum temporumque con­ditio ipsis piis ad Sanctuaria peregrinationi­bus nonnulla profecto incommoda parere po­test, nisi vis moderatrix ecclesiasticae Aucto­ritatis, ad quam religionis ac pietatis Christia­nae actus moderari unice spectat, opportunam, et, quantum res fert, communem ubique in­ducat disciplinam. Quapropter haec S. Congregatio Concilii, probante Ssmo D. N. Pio Pp. XI. locorum Ordinariis mandat, ut in memoratis piis pe­regrinationibus parandis et peragendis serven­tur normae, quae sequuntur: 1. Hae piae peregrinatiorfes characterem vere religiosum semper praeseferant, habean­5 Nr. 1739. Decretum S. Congr. Cone. de piis fide­lium pere­grinationi­bus ad cele­briora sanc­tuaria mo­derandis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom